In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum Beati cognoscant orationes quas offerimus ?
D. Thom. 2. 2. quaest. 83. art. 4. et 3. part. quaest. 10. art. 2. et hic quaest. 3. art. 5. D. Bonav. art. 3. quaest. 1. 2. 3. Bellam. l. 1. de Beatit. Sanct. cap. 17. Suarez 1. part. tract. 1. i. 2. cap. 28. Feuardea. tom. 1. 10. et 12.
Ultimo quaero, utrum Beati cognoscant orationes quas offerimus? Quod non, Isai. 63. Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Ibi dicit Augustinus quod mortui nesciunt, imo Sancti, quid agant vivi. Et Hieronymus ibi. Quaere in originali.
Praeterea, Deus solus novit secreta cordis: oratio mentalis, quae maxime est Deo accepta, est hujusmodi ; ergo, etc.
Praeterea, non oportet eos nosse nisi ad hoc ut orent pro nobis ; sed consequens est inconveniens, quia non sunt in statu meriti; ergo non possunt orare, quia in oratione per se consistit meritum.
Contra hoc est unus error, quem tangit Hieronymus in epistola ad Vigilantium.