In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Probabilius est orationes ad Sanctos directas, vel ad Deum, ipsorum nomine, ipsis revelari, hoc tamen ad beatitudinem non requiritur. Ita D. Thom. 2. 2. quaest. 83. art. 4. et 3. part. q. 10. art. 2. et hic quaest. 3. art. 5. Vide Suar. 1. part. tract. i. I. 2. cap. 28. de Bellarm. I. I. Beatit. Sanct. c. 17. Feuard. tom. 1.1. 10. cap. 12.
(d) De secundo articulo, dico quod non est necesse ex ratione beatitudinis quod Beatus videat orationes nostras, neque regulariter, sive universaliter in Verbo, quia non est aliquid quasi necessaria sequela beatitudinis: neque quod revelentur, quia neque talis revelatio necessario sequitur beatitudinem. Beatitudo enim intellectus in objectis creatis non transcendit quidditates, seu illa quorum essentia visa est necessaria ratio videndi.
(e) Tamen quia congruum est Beatum esse coadjutorem Dei in procurando salutem electi, eo modo quo hoc sibi potest competere: et ad istud requiritur sibi revelari orationes nostras specialiter, quae sibi offeruntur, quia illae specialiter innituntur meritis ejus, tanquam mediatoris perducentis ad salutem, quae petitur: ideo probabile est quod Deus Beatis revelat de orationibus sibi, vel Deo in nomine ejus oblatis.