In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
D. Thom. 1. part. quaest. 21. art. 1. et 1.2. quaest, ult, art. 1. et hic quaest. 1. Ricbard. art. 1. quaest. 1. Vasquez 1. part. disp. 85. 86. et 1. 2. d. ult. Suarez opusc. de just. qua Deus reddit praemia.
Ad primum (a) arguitur quod non, ex 5. Ethicor. cap. 11. Domini ad servum nulla est justitia, quia nulla aequalitas: ergo multo fortius, nec Dei ad creaturam, vel e converso, cum potissime ille dominus posset dicere servo illud 1. ad Cor. 4. Quid habes, quod non accepisti a me ?
Praeterea, 10. Ethicor. inconveniens est laudare substantias separatas ex operatione virtutum, sicut deducit de justitia specialiter. Et confirmatur per simile, quia non est in Deo temperantia, ergo nec pari ratione justitia.
Praeterea, justitia inclinat ad reddendum debitum: Deus nulli est debitor: ergo.
Oppositum in Psal. 47. Justitia plena est dextera tua.