In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An in Deo distinguantur justitia et misericordia ?
Alens. 1. part. quaest. 48. m. 3. Richard. hic art. 2. quaest. 2. Henric. quodlib. 5. quaest. 1. et in sum. art. 51. Cajet. 1. part. quaest. 13. art. 4. Scot. 4. Met. quaest. 2. et 7. Met. quaest. 19.
Ad tertium arguitur quod sic. Cassiodorus super Psalm. 50. Hoe duoe res sunt in viis Domini semper adjunctoe, et loquitur de misericordia et justitia.
Praeterea, si non distinguerentur, sed essent idem, ergo utriusque esset idem effectus. Consequentia patet, quia idem principium formale non habet nisi eumdem effectum: sed consequens est falsum, quia effectus misericordiae est liberare sine meritis ; effectus justitiae est condemnare ubi non sunt merita, vel salvare pro meritis.
Oppositum vult Augustinus 11. de Civit. cap. 10. Eo simplex est Deus, quod est quidquid habet, et hoc de eo quod dicitur ad se: hujusmodi est misericordia et justitia; ergo Deus est misericordia, Deus est justitia; ergo hoc est illud.