In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis justitia cum misericordia ?
Alens 1. part. quaest. 39. m. 2. D. Bonav. hc. art. 2. per totum. Richard. art. 2. quaest. 3. D. Thom. quaest. 2. art. 3. Argent. quaest. 1. art. 3. Bassol. quaest. 1 . art. 3.
Ad quartum (a) sic proceditur. Arguitur quod non. Augustinus 83. q. q. 3. Nullo sapiente auctor fit homo deterior; ergo multo magis Deo auctore, cum Deus sit major omni sapiente, non fit homo deterior. Sed qui addit malum malo, facit totum deterius, sicut addens bonum bono, facit totum melius, 3. Topic. ergo, etc.
Praeterea, Deut. 5. Secundum modum delicti erit et plagarum modus; sed delictum cujuscumque peccantis est temporale et finitum ; ergo secundum justitiam punitio cujuscumque erit talis; ergo in punitione aeterna pro temporali culpa vel transitoria, non est justitia.
Praeterea punitio justa est ad correptionem puniti. Sed nullus damnatus per punitionem sui corripitur. Prima probatur per Aristotelem 1. Rhetor.
Praeterea, Jacobi 2. Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam: et Augustinus supra illud Psalm. Prope es tu Domine. Ubi non miseretur, scilicet Deus, vindicta datur; ergo in damnatis est justitia sine misericordia.
Praeterea, Apocalyps. 18. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date, etc. ergo ibi est stricta correspondentia paenae ad culpam sine aliqua remissione: ergo sine misericordia.
Oppositum in Psalm. 24. Universae vioe Domini misericordia et veritas, ubi Cassiodorus super Psalm. 50. Hoe duae res in viis Domini semper adjunctae sunt; et in Scriptura habetur satis de utroque, ut, Justus Dominus, et justitias dilexit; et alibi: Non obliviscetur misereri Deus, nec continebit in ira sua misericordias suas.