IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Probabile esse, in omni opere Dei concurrere misericordiam et justitiam. Pro hac, quae est D. Thomae, adducit auctoritates et rationes, quas tamen ostendit nihil conficere, si de justitia et misericordia proprie loquamur.
(b) Ad istam quaestionem probabiliter tenetur quod in omni opere divino concurrunt misericordia et justitia, juxta illud Psalm. 24. Universoe vioe Domini misericordia et veritas. Ad hoc etiam est ratio, quia artifex voluntate producens conformiter regulae suae, justus est, quia justitia reddit unicuique quod sibi debetur ; artificiato maxime debetur quod concordet regulae suae. Deus autem est talis artifex respectu omnis creaturae. Similiter misericordia est in subveniendo indigentiae praesenti ut non insit, vel futurae, quae imminet, ne insit; Deus producendo quamcumque creaturam sic vel sic, subvenit indigenti; ergo, etc.
Pro istis duabus rationibus simul est congruentia talis, quanto plures virtutes inclinant ad aliquod idem opus, tanto illud est perfectius ; et per oppositum, tanto opus est vituperabilius, quanto est contra inclinationem vel rectitudinem plurium virtutum ; omne opus Dei, ut ejus, est perfectissimum: ergo est ex omni virtute quam possibile est concurrere in eodem opere: possibile est autem in eodem opere concurrere misericordiam et justitiam, patet ex solutione 1. q. 3. et istius dist. ergo.
(c) Sed prima ratio, quae procedit ex ratione justitiae et misericordiae, accipit ista valde generaliter. Si enim proprie justitia est in reddendo debitum, et artificiato nihil est debitum nisi secundum voluntatem artificis, sequitur quod in productione ejus non est justitia stricte loquendo ; sed talis artifex est Deus respectu creaturae. Quod ergo accipitur, artificiato debitum est conformari suoe reguloe, ne gandum est, accipiendo stricte debitum, quia Deus hoc non debet artificiato. Si autem accipiatur quod hoc requiritur in artifice ad hoc, ut sitdebite artificiatum, ex hoc non sequitur justitia in producente, si tantum det libere artificiato, quod sic conformet, absque omni exigentia praevia ex parte artificiati, sicut est hic.
Ratio autem de misericordia valde extendit misericordiam ad sublevationem, vel exclusionem cujuscumque defectus, cum tamen misericordia non sit proprie, nisi ad sublevandum, vel supplendum defectum pertinentem ad miseriam ; non autem omne defectivum, potest esse miserum.
Etiam congruentia illa de concursu virtutum includit dubium, quia non est certum quod in voluntate divina possit esse ratio alicujus virtutis non tantum non distinctae re ( certum est, ) sed nec formaliter distinctae, quia voluntas ex hoc quod infinita, magis sufficit ad omnem rectitudinem actus, quam aliqua virtus qualitercumque re vel ratione distincta superaddita. Si tamen concedatur ibi virtus distincta formaliter a voluntate, sicut sapientia, vel alia virtus intellectualis in intellectu, non oportet quod concursus plurium talium ad idem opus requiratur ad summam perfectionem operis.
Esto etiam quod illae rationes concluderent generaliter de operibus Dei positivis, quia ibi est manifesta rectitudo, et etiam exclusio indigentiae, tamen quia in punitione malorum infligitur aliquod malum, ita quod magis sit indigens per punitionem quam ante, non videtur quod aeque concludant in proposito.