In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Primam punitionem, scilicet obstinationem, non esse a Deo positive, sed tantum negative, quatenus non remittit peccatum. Adverte tamen peccatum secundum se non esse proprie poenam inflictam, sed derelictam, ut loquitur Doctor art. seq. de quo dixi 2. dist. 37. quaest. 2. fin. Secunda etiam punitio, scilicet poena damni, est a Deo tantum negative. Quatuor aliae punitiones sunt a Deo positive, quia sunt entitates positivae.
(f) De secundo articulo, prima poena, scilicet culpa continuata sine remissione, quae continuatio potest dici obstinatio ipsa, non habet Deum pro causa positiva. Sicut enim culpa quando committitur, inquantum culpa, non habet causam positivam aliquam, sic nec inquantum continuatur, ut culpa, et ut culpa est prima poena, juxta illud Augustini Conf. Jus sisti, Domine, et ita est, ut poena sit sibi omnis peccator ; de quo dictum est secundo lib. distint. trigesima septima, quaest. 1. et q. tertia. Haec autem cul pa, ut continuata est a Deo, ut causa negativa, scilicet non remittente, nec tamen est prima causa negativa, sed ipsa voluntas voluntarie continuans est causa demeritoria ejus, quod est Deum non remittere, vel saltem ipsa voluntas, quando commisit haec, demeruit, licet non semper post actum illius peccati, continuet.
Secunda poena similiter cum sit privatio, non habet causam positivam, sed habet Deum tanquam causam negativam, quia non conferentem beatitudinem. Sed ad istud non causare ejus, habet aliam causam demeritoriam in subjecto, scilicet culpam, propter quam dignus est istud commodum sibi non conferri.
Duo autem alia nolita, scilicet illae duae detentiones sunt, a Deo, quia sunt entia positiva, et per consequens bona. Et quidem prima detentio est a Deo immediate saltem ut perpetua, quia licet ignis detineat spiritum quasi formaliter, non tamen effective locat eum, nec scilicet effective determinando ipsum ad istud ubi, nec prohibendo ab alio vbi, nec ipse spiritus se locat saltem perpetuo ; Deus igitur immediate est causa illius detentionis definitivae perpetuae.
Secundae detentionis, scilicet intelligentiae in consideratione intensa ignis, causa proxima, scilicet partialis, est ignis ; Deus autem est reliqua causa immediata, quia secundum communem ordinem causarum, objectum debet in agendo in intelligentiam alicujus habere causalitatem subordinatam respectu voluntatis ejus: haec autem non subordinatur voluntati ipsius spiritus, imo contra ejus voluntatem movet, tanquam immediate subordinatum voluntati divinae. Quatuor ergo istae tristitiae, cum sint effectus positivi, sunt a Deo, sed omnes mediate, scilicet mediante apprehensione objecti noliti.