IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De Judicio extremo quantum ad modum. Solet etiam quaeri, qualiter dabitur judicii sententia? Sed non est perspicuum id explicare. Non enim Scriptura aperte definit, an voce illa proferantur : Venite bene dicti, et : Ite maledicti; an virtute judicis ita fiat, conscientiis singulorum attestantibus, ut modo dicitur futurum, ut judicis potentiae effectus ipsius dictione significetur. Illa etiam : Esurivi, et non dedistis mihi manducare, et hujus modi, magis conscientiis exprimenda plurimi putant quam verbis, quia Apostolus in momento, in ictu oculi mysterium consummandum tradit. Sed illud ad resurrectionis statum tantum referunt, non ad judicium, qui judicii sententiam et malorum increpationes, et bonorum praeconia verbis exprimenda asserunt.
Quod Sancti judicabunt, et quomodo ?
Non autem solus Christus judicabit, sed et Sancti cum eo judicabunt nationes. Ipse enim Apostolis ait: Sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Nec est putandum quod duodecim Apostolis tantum hoc promiserit Christus. Ubi enim sedebit
Paulus, qui plus omnibus laboravit, si non ibi sedebunt nisi duodecim? " Per duodecim igitur sedes perfectio tribunalis, " id est, " universalitas judicantium intelligitur ", scilicet omnes per fecti, qui relictis omnibus secuti sunt Christum ; " per duodecim tribus, universitas judicandorum ". Judicabunt vero eos Sancti, non modo comparatione, sed etiam auctoritate et potestate ; unde gladii ancipites in manibus eorum, id est, sententia de bonis et malis in potestate eorum. Si vero quaeritur, quae erit eorum potestas vel auctoritas in judicando? puto, non ante posse sciri, quam videatur, nisi divina revelatione quis didicerit.
De ordinibus eorum qui erunt in Judicio.
Erunt autem quatuor ordines in judicio. Duae quippe sunt partes, electorum scilicet et reproborum, ut Gregorius in Moralibus ait, sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii enim judicantur et pereunt, alii non judicantur et pereunt: alii judicantur et regnant, alii non judicantur et regnant. Judicantur et pereunt, quibus dominica inclamatione di cetur : Esttrivi, et non dedistis mihi
manducare, etc. Non judicantur et pereunt, quibus Dominus ait: Qui non credit, jam judicatus est. Eorum enim damnatio toti Ecclesiae nota est et certa, et ideo dicuntur tunc non judicari, quia ad conspectum districti Judicis cum aperta damnatione suae infidelitatis accedent. Qui vero professionem fidei sine operibus habent judicabuntur et peribunt, id est, redarguentur, ut pereant. Qui vero nec fidei Sacramenta tenuerunt increpationem Judicis in se fieri non audient, quia, infidelitatis suae tenebris praejudicati, ejus quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi autem saltem verba judicis audient, qui ejus fidem saltem verbo tenuerunt. Illi autem in damnatione sua aeterni Judicis nec verba percipient, qui ejus reverentiam, nec verbotenus servare voluerunt " ; et ideo illi judicandi, isti non judicandi dicuntur. " Ex electorum vero parte alii judicantur et regnant, scilicet qui vitae maculas lacrymis tergunt et eleemosynarum superinductione operiunt ; quibus Judex veniens in dextra consistentibus dicet : Esurivi, et dedistis mihi manducare. Alii autem non judicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectione virtute transcendunt ; quia non hoc solum, quodlex praecipit, implere contenti sunt, sed et quod ad perfectionem consulitur, implere student. De quibus Propheta ait : Dominus ad judicium veniet cum senatoribus populi sui; et Salomon, de Ecclesiae sponso loquens, ait: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum Senatoribus
terrae; et Job ait: Non salvat impios et pauperibus judicium tribuit. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur, sed judices veniunt, quia et praecepta generalia vivendo vicerunt, et omnibus relictis, Christum secuti sunt. Recte pauperibus judicium tribuit, qui quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc majori culmine potestatis excrescent. De talibus dicitur : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo ; sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vincens Dominus cum Patre in throno sedit, quia post passionis certamen et resurrectionis palmam, quod Patri esset aequalis, omnibus claruit. Nobis vero in throno Filii sedere est ex ejusdem Filii potestate judicare ; quia enim judicandi principatum ex ejus virtute percipimus, quasi in ejus throno residemus ". Ex his apparet, quod etiam perfectiores Sancti cum Christo judicabunt potestate; et quare quidam dicuntur judicandi, alii non judicandi.
De ordine judicii et ministerio Angelorum.
Cum autem in Evangelio legatur, quod Dominus mittet Angelos suos, qui colligent de regno ejus omnia scandala et mittent iniquos in caminum ignis ; et item : Exibunt Angeli et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis ; et item : Mittet Angelos suos cum tuba, et congregabunt electos a quatuor ventis ; et Propheta dicit : Congregate illi sanctos ejus; ministerio Angelorum illa impleri dubitandum non est. Domino enim veniente ad judicium, praecedet ante eum ignis, quo comburetur facies mundi hujus, et peribit caelum et terra, non secundum substantiam, sed secundum speciem, quae immutabitur, caelum quidem aereum, non aethereum. Tantum enim ascendet ignis in judicio, quantum ascenderunt aquae in diluvio. Ille autem ignis malis, qui reperti fuerint vivi, erit consumptio, bonis vero, non, ut enim ait Augustinus, hoc erit incendium mundi Sanctis, quod fuit caminus tribus pueris ; in quibus, si aliquid purgandum fuerit, per illum ignem purgabitur: aliis vero nullam ingeret molestiam. Purgato vero per ignem mundo, et ad judicium veniente Domino, emittetur vox illa magna, qua resurgent omnes mortui: et tunc ministerio Angelorum ventilabitur area, quia boni congregabuntur ei de quatuor partibus mundi Angelico ministerio; quo et rapientur obviam Christo in aera, reprobis in terra, quam dilexerunt, remanentibus. Et tunc proeconia illa bonorum : Esurivi, et dedistis mihi manducare: et increpationes illae malorum : Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. proferentur vel sono vocali, vel alio modo. Denique proferetur sententia super utrosque : Venite benedicti: et Ite maledicti, etc. et ministerio Angelorum, virtute Dei cooperante, mittentur mali in caminum ignis, hoc est, in Infernum.
Si post judicium daemones praeerunt hominibus ad puniendum.
Et solet quaeri, utrum in Inferno malis ad puniendum praesint daemones post judicium, quos carnifices tortoresque animarum Scriptura appellat? Apostolus dicit, quod Christus tunc evacuavit omnem principatum et potestatem et virtutem. Dum enim durat mundus, Angeli Angelis, daemones daemonibus,homines hominibus praesunt; sed omnibus collectis, jam omnis praelatio cessabit. Hinc quidam putant, post judicium daemones non habere potestatem cruciandi homines, sicut modo, sed ut daemones virtute Dei cruciari sine creaturae ministerio asserunt, sic reprobos homines ibi non per operationem daemonum, sed virtute divina tantum aeternis subjici cruciatibus. Praemissa tamen auctoritas non id cogit sentire, quae, etsi asserat, tunc nec daemones daemonibus, nec homines hominibus praeesse, non definit tamen, an daemones praesint hominibus ad torquendum. Unde quibusdam videtur, eos sic extare hominibus tortores in poena, sicut extiterunt incentores in culpa.
(Finis textus Magistri)