IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum universale judicium sit futurum ?
Alensis 3. part. quaest. 25. m. 4. D. Thom. 3. part. quaest. 59. art 5. et hic quaest. 1. art. 1. Richard. art. 1. quaest. 1. D. Bonav. disp. 1. quaest. 3. etper totum. Durand. quaest. 1. Argent. d. 48. quaest. 1. art. 3. Snar. 3. part. tom. 2. disp. 53. sect. 1. Lale Coccius 2. tom. lib. 10. art. 5.
Circa istam distinctionem (a) quaero primo : Utrum universale judicium sit futurum? Quod non, Joan. 12. Nunc judicium est mundi.
Praeterea, Nahum primo : Non puniet Dominus bis in idipsum.
Item, Augustinus ad Hesichium : In quo quem invenerit ultimus ejus dies, in eo inveniet eum ultimus soeculi dies. Ex his omnibus cum hac addita judicium uniuscujusque est, quando moritur, sequitur quod nullum aliud judicium expectetur.
Hoc etiam probatur ratione, quia sententia non demandatur executioni, nisi post judicium, quia frustra sequeretur judicium post . executionem sententiae ; sed damnati erunt damnati ante diem judicii, et beati beati; ergo executio fieret ante judicium illius sententiae, quae tunc esset ferenda ; ergo tunc fieret frustra judicium.
Praeterea, in Psalm. 1. Non resurgent impii in judicio. Praeterea, Matth. 19. dicit Christus Apostolis: Sedebitis super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel ; ergo Apostoli non judicabuntur. Et pro hoc est Gregorius Mor. 26. et ponitur in littera d. 47. quod in judicio erunt quatuor ordines, unus illorum qui judicabunt, et non judicabuntur.
Oppositum, Augustinus 20. de Civit. Dei, cap. 21. loquens de fine libri Isaiae : Permittit, inquit, ipse Propheta fines Ecclesiae, ad quos per ultimum judicium, facta Beatorum malorumque discretione, venient, ubi pertractat diffuse illa verba Isaiae ult.
Veniet omnis caro in conspectu meo ado rare in Jerusalem, et egredientur, et videbunt membra hominum, qui praevaricati sunt in me, utens translatione septuaginta Interpretum, qua et communiter utitur: et in fine subdit : In bonis caro, in malis membra, vel cadavera nominantur profecto post resurrectionem carnis, cujus fides his rerum vocabulis omnino firmatur, illud quo boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse judicium declaratur.