Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
10. Quapropter ipsis infirmis Paulus apostolus hoc dicit, quos dicit animales et carnales (I Cor. III, 1) : Numquid dixi me scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (Id. II, 2) ? Nam Christus erat et non crucifixus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quia ipsum Verbum caro factum est, et ipsum Verbum crucifixum est: sed non est mutatum in hominem; homo in illo mutatus est. Mutatus est homo in illo, ut melior fieret quam erat, non ut in ipsam substantiam Verbi converteretur. Per id ergo quod homo erat, mortuus est Deus; et per id quod Deus erat, excitatus est homo, et surrexit, et ascendit in coelum. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quia Deus erat hominem assumendo; sed non est mutatus in hominem: quomodo non potes dicere non te passum injuriam, si vestis tua conscindatur. Et quando quereris vel amicis vel in judicio, hoc dicis judici, Conscidit me: non dicis, Conscidit birrum meum; sed, Conscidit me. Si potuit et meruit vestis tua dici tu, quae non est tu, sed vestis tua; quanto potius meruit audire caro Christi, templum Verbi unitum cum Verbo, ut quidquid in carne pateretur, Deus ipse pateretur: quamvis Verbum nec mori potuerit, nec corrumpi, nec mutari, nec occidi; sed quidquid horum passum est, in carne passum est? Et noli mirari quia Verbum nihil passum est: nec anima hominis potest pati aliquid occisa carne, dicente ipso Domino, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) . Si anima non potest occidi, Verbum Dei poterat occidi? Et tamen quid dicit? Flagellavit me, colaphizavit me, percussit me, dilaniavit me: totum hoc non fit in anima; et tamen non dicit, nisi, me, propter unitatem consortii ipsius.
1712 11. Dominus ergo noster Jesus Christus panis, se fecit nobis lac, incarnatus et apparens mortalis ; ut in eo finiretur mors, et non aberraremus a Verbo, credentes in carnem quod factum est Verbum. Hinc crescamus, ipso lacte nutriamur; antequam validi simus ad capiendum Verbum, non recedamus a fide lactis nostri. Illi autem haeretici volentes disputare de eo quod non poterant capere, dixerunt quia Filius minor est quam Pater, et dixerunt quia Spiritus sanctus minor est quam Filius; et fecerunt gradus, et immiserunt in Ecclesiam tres deos. Non enim possunt negare Deum esse Patrem, nec possunt negare Deum esse Filium, nec possunt negare Spiritum sanctum esse Deum. At si Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus Deus inaequales sunt, et non sunt ejusdem substantiae; non est unus Deus, sed tres dii. Disputantes ergo quod capere non poterant, elati sunt in superbiam; et factum est in eis quod dicitur in isto psalmo, Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Mater enim Ecclesia Dei est, unde illi separati sunt: ibi lactari et nutriri debebant, ut crescerent ad capiendum Verbum Deum apud Deum, in forma Dei aequalem Patri.