Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
13. Et haec ergo, fratres, sententia non displicet, quia non est contra fidem. Movet me tamen, quia non tantum dictum est, Quemadmodum qui ablatus est a lacte, sic retributio in animam meam; sed additum est, Quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Hic mihi nescio quid tale occurrit, ut videam quia maledictum est. Ablactatur enim non infans, sed jam grandiusculus: qui autem infirmus est prima infantia, quae vera infantia est, super matrem suam est; si forte fuerit a lacte ablatus, exstinguitur. Non frustra ergo additum est, super matrem suam. Ablactari enim omnes possunt crescendo. Qui crescit, et sic ablactatur, bonum est illi; qui autem adhuc super matrem suam est, perniciosum. Ergo cavendum, fratres, et timendum est ne quis ante tempus ablactetur. Nam omnis grandis puer separatur a lacte. Sed ne quis tunc a lacte separetur, quando adhuc super matrem suam est. Cum autem portatur manibus 1714A matris, qui portatus est utero (portatus est enim utero, ut nasceretur; portatur manibus, ut crescat), lacte opus habet; adhuc super matrem suam est. Non ergo velit tunc exaltare animam suam, cum forte minus idoneus est ad capiendum cibum, sed impleat praecepta humilitatis. Habet ubi se exerceat: credat in Christum, ut possit intelligere Christum. Videre Verbum non potest, capere non potest aequalitatem Verbi cum Patre, aequalitatem Spiritus sancti cum Patre et Verbo nondum potest videre; credat hoc, et sugat . Securus est, quia cum creverit, manducabit, quod non poterat antequam sugendo cresceret: et habet ubi se extendat. Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; id est, ad quae capienda minus idoneus es. Et quid facio, inquis? sic remanebo? Sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22) . Quae tibi praecepit Dominus? Fac misericordiam, pacem Ecclesiae noli dimittere, in homine spem noli ponere, desiderando miracula noli tentare Deum. Si jam est in te fructus, cognoscis, quia cum bonis toleras zizania usque ad messem (Matth. XIII, 30) ; quia cum malis ad tempus potes esse, non in aeternum. Palea hic tibi mixta est in hoc tempore in area; in horreo tecum non erit. Haec quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper. A lacte non separaberis quoadusque super matrem tuam es; ne prius fame moriaris, antequam panem manducare sis idoneus. Cresce ; erunt validae vires tuae, et videbis quod non poteras, et capies quod non capiebas.