IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Omnium merita et demerita in judicio propalabuntur. Ita omnes cum D. Bonavent. d. 43. art. 2. quaest. 2. et 3. D. Thom. q. 3. art. 2. et 3. Richard. art. 7. q. 2. Anselm. 1. de similitud. et in Elucidatio. August. lib. Medit. cap. 4. Hug, Vict. 3. de Anima cap. 23. et colligitur, ex Matth. 23. Apocal. 20. Dan. 7. Eccl, ult. et 1. Cor. 4. et Doctor explicat varios modos, quibus haec omnia singulis innotescere possunt, in tempore, vel quod in instanti innotescere possunt miraculose. An vero sententia sit futura mentaliter vel vocaliter, Doctor resolvit. Videtur quod singulares sententiae singulorum (quae tamen omnibus innotescent) ferentur mentaliter, et sic ferri possunt in instanti ; generalis tamen sententia feretur vocaliter, ut vult Anselm. in Elucidario, Abul. in Matth. 25. quaest. 333. et communis hic; et consequenter feretur in tempore, tam ex parte sententiantis quam ex parte sententiandorum.
(d) De tertio, in illo judicio aliquid erit praevium, videlicet innotescentia meritorum vel demeritorum, propter quae feretur sententia talis vel talis: et aliud completivum, scilicet latio sententiae, et executio illius, licet possint distingui latio et executio.
Primum dubium est, an fiat in tempore vel instanti, et si in tempore brevi vel non brevi. Possibile quidem est quod merita singulorum omnia singulis innotescant, ita quod sit miraculum ex parte ostensionis, tamen si dimittatur unusquisque intellectus suo modo intelligendi naturali, tunc in tali ostensione requireretur magnum tempus ad intelligendum merita successive, primo istius, secundo illius, et sic de singulis.
Secundo possibile est, quod unicuique manifestentur merita vel demerita propria in speciali, et merita vel demerita aliorum in generali, et hoc dupliciter : Vel sic, quod singulas personas consideret, tamen hanc, ut justam, et praemiandam propter merita ejus in generali concepta; et illam, ut injustam et puniendam propter demerita ejus concepta in generali. Vel alio modo, non singulas personas concipiendo in speciali, et merita eorum in generali, sed tam personas quam merita in generali, utpote concipiendo omnes relictos in terra esse reprobos, et juste condemnandos; omnes au tem raptos Christo obviam in nubibus, esse justos et praemiandos, et istorum primum requireret magnam successionem, quia consideratio singillatim singularum personarum, licet sine consideratione singulorum meritorum, non posset fieri subito a communi intellectu creato sine miraculo.
Tertio modo in generali, vel quarto in speciali possibile esset per potentiam divinam non tantum manifestantem, sed creantem actum, vel actus cognoscendi, et intellectiones distinctas omnium meritorum, et hoc omnium personarum simul in quocumque intellectu, quia quaecumque non repugnant formaliter, et possunt successive recipi in aliquo, absoluta potentia divina possunt simul recipi in eodem. Et si istud ultimum ponatur, tunc illud praeambulum non oportet esse, nisi in instanti: sequens, scilicet ipsa sententia lata, si proferatur vocaliter, erit in tempore; si tantum mentaliter, poterit esse in instanti, non tantum quantum ad Christum proferentem, sed etiam quantum ad illos, pro quibus, vel contra quos, sententia proferetur, quia posset facere eos in instanti concipere sententiam talem vel talem.