In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) De tertio in illo judicio, etc. Hic explicat formam judicii universalis quantum ad cognitionem causae, et ipsam sententiam terminativam ejus; et dicit primo quod omnia merita et demerita erunt nota. Dubium est, an omnibus in genere haec notitia sit communicanda, ?ut singuli omnium opera hominum et Angelorum cognoscant. Negat Durandus in hac d.q. 2. id esse necessarium, sicut et Paludanus q. 1. art. 2. Contrarium docent D. Bonaventura in d. 43. art. 3. D. Thomas ibidem q. 1. art. 3. q. 3. Richard. 4. et in d. praesenti art. 1. q. 3. et alii. Doctor autem ostendit quod sit possibile, et non quid fiet, primo dicit possibile esse ut singulorum merita innotescant singula singulis, et de aliis operibus peccati ; potest autem contingere duobus modis : Primo,ut ostensio ex parte objecti aut medii sit supernaturalis: modus autem cognoscendi ex parte intellectus sit naturalis, ita ut non omnia ostensa simul cognosceret, sed successive secundum capacitatem virtutis creatae intellectualis, quae nequit in omnia simul eliciendo tot actus perfectos et distinctos, sed aliquos determinate. Alio modo contingere potest, si Deus producat seipso intellectiones tam personarum quam operum, prout ipsi possibile est cum non excedunt numerum finitum.
Alius modus est possibilis, nempe ut unicuique sua opera manifestentur in specie et numero; opera vero aliorum in generali, sive cognoscat personas tantum in generali, sive in particulari; in generali, inquam, ex situ et loco, et habitu, ut quod constituti in terra, et a siniIris sint poenae destinati ; constituti in aere sint etiam destinati praemio propter merita. Quid autem horum sit futurum non decernit, sed in sequenti articulo dicit secundam sententiam esse magis conformem Evangelio. Prior forma judicii videtur insinuata, Matth. 25. in quo declaratur sententia universalis respective ad eos qui erunt a sinistris, et causa in genere exprimitur, et idem de iis quae erunt a dextris.
Verum alia forma, quam tenet secunda sententia, videtur exponi, Danielis 7.
Apocal 20. ad Corinth. 4. Joel. 3. EI. congruentiae, quae probant judicium generale futurum id ipsum confirmant, ut omnes Dei justitiam cognoscant publice per discussionem causae, ejusque notitiam, Dubium autem quomodo haec cognitio fiet, an instanti, an in tempore, res omnino est incerta ; probabile est fore partem in tempore per vocem sensibilem qua reprehendatur aliqua peccata, et laudentur opera aliqua, partim etiam fieri mentaliter, vel si utrumque fiat in tempore, illud erit breve, nam de hoc nihil certi colligi potest ex Scrip tura:.