In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Relinquit ut incertum cum Augustino 20. civit, cap. i. quamdiu durabit judicium. Verisimilius tamen est quod disceptatio et sententiatio erunt sensibiles, et consequenter in tempore, sed brevissimo, ex Malach. 3. Ero testis velox maledicis et adulteris, etc. ut notat Augustinus 20. civit. 26. et tenet communis hic. Locum judicii esse vallem Josaphat tenet communis (non tamen est certum) ex Joele, quem Doctor citat. Ita D. Thom. dist. 48. quaest 1. art. 4. et quodlib. 10. art. 2. D. bonaventura, ibi dub. 1. Albert. ibi art. 8. Paludanus hic quaest. 1. art. 1. Anton. 4. part. tit. 14. cap. 11. g 5. et alii. Vide Suarez tom. 2. in 3. part. disput. 53. sect. 3.
(e) De quarto, si erit ibi disceptatio vocalis vel prolatio sententiae vocalis, erit in tempore: si autem erit in instanti, oportet quod utrumque sit tantum mentale, et ejus possibilitas jam dicta est. Vel quod magis videtur consonare Evangelio, quod disceptatio erit vocalis et prolatio sententiae, sive illa disceptatio manifestetur singulis subito, vel in parvo tempore, vel in magno.
(f) De loco autem dicunt aliqui quod erit in valle Josaphat secundum illud Joelis 3. Adducam omnes gentes in vallem Josaphat. Sed plane vult Apostolus prima Thess. 4. quod boni rapientur obviam Christo in aera; mali relinquentur in terra, et boni non erunt in valle Josaphat; mali forte erunt ibi vel in circuitu in tanto loco quantus poterit eos capere. Forte etiam conjicitur ab aliquo, quod Judex descendet inferius in aere, in quo fuit in transfiguratione, vel in quo transfiguratus est coram Apostolis, in qua transfiguratione ostendit signum gloriae futurae.