In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(e) De quarto, si erit, etc. Magis inclinat disceptationem fore vocalem et sententiam, sive disceptatio illa manifestatur singulis, vel in parvo tempore, vel in magno; nam in hoc illud supponendum est, perfectam judicii formam esse servandam, quae variis modis fieri potest a divina sapientia, et potentia inquantum requiritur quoad manifestationem justitiae, et solemnitatem discussionis, et capacitatem creaturae judicandae; modum autem certum determinare non expedit sine fundamento. Illud quidem certum est, judicium fore visibile et publicum quantum ad discussionem et sententiam. Reliquum patet tantum conjecturis desumptis ex forma judicii publici, et capacitate judicandorum, et manifestatione operum congrua.
(f) De loco autem, etc. Locum judicii plures interpretantur esse vallem Josaphat inter Jerosolymam et Montem Oliveti ex Joel. 3. Ita Albertus in 4. d. 48. art. 8. D.Thom.d. 40. q. 1. art. 4. q.4. Pahidaous in hac d. q. 1. art. 2. et alii. Alii per vallem Josaphat intelligunt terram, quae valis est respectu coeli, ita ut idem sit Vallis Josaphat ac Vallis judicii Domini, Glossa ordinaria, Magister in 4. d. sequenti, et Anselmus in Elucidatio, cujus illa est interpretatio ; et ratio ad hoc adducitur, quia vallis illa est minor, quam ut tota multitudo judicandorum exigat. Doctor, autem dicit primo ex Apostolo 1. ad Thess. 4. electos, et Judicem in aere fore constitutos, et priorem interpretationem ita intelligi debere ut vallis Josaphat ponatur pars pro toto, ita ut damnati, et ibi et in locis circumjacentibus in terra consistant. Conjici etiam potest Judicem forte ad inferiorem regionem aeris descensurum, in qua fuit transfiguratus, vel thronum judicii statuendum supra vallem Josaphat, et inde denominari hunc locum exercendi judicii a sessione Judicis.