In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Circa ultimum argumentum ex Gregorio : Qui judicabunt et sedebunt cum Christo, sunt Apostoli, et professores voluntariae paupertatis. Ita August. 20. Civit. 5. et epist. 89. cap. 4. Beda serm. de natali. S Bened. Hieron. epist. 28. Anselm. epist. 10. Gregor. in littera citatus, Bernard. serm. 8. in Psal. Qui habitat. D. Thom. hic quaest. 1. art. 2. et opusc. 19. cap. 6. In quo autem consistat haec sessio et participatio judicii, varie explicatur. Richard. Vict. tract. de potestate judiciaria, ait consistere in duobus: Primum est, quod penetrent conscientiarum occulta et divina judicia. Secundum, quod hancnotitiam judicandis intiment, quod etiam ait D. Thom. Forte in disceptatione tantum judicabunt arguendo et convincendo reos. Vide D. Bonav. hic art. 1. quaest. 1. 2. 3. Richard. art. 1. quaest. 6. 7. Quod ait ad secundam, quemlibet statim post mortem judicari, ita Ambros. et Ansel. in id Hebr. 9. statutum est hominibus, etc. Chrysost. hom. 37. in Matth. Damasc. serm. pro defunctis, Tertull. de anima, cap. ult. Cyprian. de mortalitate, D. Thom-3. part. quaest. 59. art. 4. ad 3. Vide Bellarm. 2. de purg. 4.
(g) Ad primum argumentum sequitur ibi : Nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Princeps, scilicet Diabolus, qui usque ad adventum Christi principabatur mundo, licet tyrannice: ergo judicium mandi, quod nunc est, ait Christus, erat ad illam ejectionem, quia sententiabatur ipsum expellendum per passionem Christi.
(h) Ad secundum de Nahum, et similiter ad Augustinum, et ad rationem sequentem, dico quod unusquisque inquantum persona privata judicatur, et finaliter, quando est in termino viae sibi praefixae ; sed inquantum est pars familiae deputatae pro aula, vel familiae deputatae pro carcere, judicabitur cum aliis judicio finali. Et per idem (i) apparet ad dictum Gregorii de quatuor ordinibus in judicio. Perfecti quidem quantum ad disceptationem praecedentem sententiam non judicabuntur, sed nec ipsi, nec alii judicio pertinente ad eos, ut privatas personas ; sed in eo quod dicitur : Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, omnes filii regni judicabuntur judicio generali, ut haeredes illius regni. Similiter infideles quantum ad disceptationem praeviam non judicabuntur judicio generali, sed in illo : Ite maledicti, etc. Et ipsi alii, quibus prolata est disceptatio, judicabuntur in communi, ut membra carceris, et tunc accrescet aliquod gaudium unicuique electo, ultra illud quod habent in judicio particulari, quia quilibet gaudebit de integritate suae civitatis, et accrescet aliquod supplicium cuilibet damnato ultra supplicium partiale sibi taxatum, quia integritas, vel repletio carceris unumquemque incarceratum angustat.
Ad illud Psalm. 1. Non resurgent, verum est ad vitam, juxta illud 2. Mach. 7. dictum Antiocho : Tui autem resurrectio ad vitam non erit. Et hoc apparet ex eo quod subditur: Neque peccatores in consilio justorum, sive accipiatur ibi justorum, id est, de justis consilium, quod perpetuo beatificentur, est Dei sive consilium justorum, quo scilicet consulunt, consilium justorum, est in omnibus voluntati divinae concordare, et in illam concordiam impii non resurgunt.