IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum Christus in forma humana judicabit ?
D. Thom. in addit. quaest. 90. artic. 2. et hic quaest. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. quaest, 1. Richard. art. i. quaest. 2. Arcent. quaest. 1. art. 1. Satas q. 2. art. 1. Suar. 3. part. tom. 2. dist. 57. sect. 9.
Circa istam (a) distinctionem quaero primo, utrum Christus in forma humana judicabit? Quod non. Judicare non est nisi potestatem habentis, et donimium super judicatum: Christus secundum naturam humanam est frater noster: ergo non Dominus.
Praeterea, Augustinus lib. 3. et ponitur in littera super illud Joan. 5. Filius quos vult vivificat, suscitat corpora, non Pater, sed Filius secundum dispensationem humanitatis, in qua est minor Palre; et post subdit: Secundum autem quod Deus est, vivificat animas. Judicare autem magis pertinet ad animam quam ad corpus; ergo illud non competit Christo. nisi secundum quod Deus est.
Praeterea, si in forma humana judicabit, aut ergo gloriosa, aut non? Si gloriosa, sequitur duplex inconveniens : Primo, quod corpus gloriosum possit videri oculo corporali, et hoc non glorioso, qu ia damnati videbunt eum, juxta illud Joan. 19. Videbunt in quem transfixerunt. Aliud est inconveniens, quia tunc damnati delectarentur in visione illius formae gloriosae ; delectabile enim praesens et perceptum a sensu, delectat: nullam autem delectationem habebunt in aspectu Judicis, sed dolorem et tremorem; sed secundum videtur esse contra illud Luc. 21. Veniet cum potestate magna et majestate.
Oppositum Joan. 5. Potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est ; ergo secundum naturam humanam data est sibi potestas sic judicandi. Praeterea, Job 36. Causa tua quasi impii judicata est ( Glossa a Pilato), ideo judicium causamque suscipias, dicitur Christo et primum non est verum, nisi secundum naturam humanam:ergo.