IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia quae videtur D. Thomae, est, Christum judicaturum qua homo, et suadetur multis auctoritatibus. Additur malos non visuros divinitatem Judicis, quia necessario gauderent.
Hic dicitur (b) quod in forma servi. Ad hoc ratio talis est, quia judicium requirit dominium in judicante, juxta illud Rom. 14. Tu qui es, qui judicas servum alienum? Secundum hoc ergo Christo competit judicare, secundum quod habet dominium super homines; est autem dominus hominum, non solum ratione creationis, sed etiam ratione redemptionis. Unde Rom. 14. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur; ergo sibi in illa natura, in qua est redemptor, congruit auctoritas judicandi.
Praeterea, judicium illud ad hoc ordinatur, ut aliqui admittantur ad regnum, aliqui excludantur. Haec autem adeptio regni non convenit homini ex solis bonis creationis, quia supervenit impedimentum ex peccato primi parentis, quod nisi per meritum redemptionis tolleretur, nullus admitteretur ad regnum illud ; ergo conveniens est ut Christus inquantum redemptor, illi judicio secundum naturam humanam praesideat, sicut redemptionis beneficium, secundum illam naturam exhibitum, est introductorium ad regnum,
Hoc confirmatur per illud Act.
10. Constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Et ex hoc deducitur ulterius, cum per redemptionem generis humani universaliter tota natura melioretur, ut habetur ad Coloss. 1. Pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt; ideo non solum super homines, sed super omnem creaturam Christus per suam passionem dominium promeruit, et ita judiciariam potestatem. Unde Matth. ultimo : Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.
Additur, quod secundum divinitatem non apparebit omnibus in judicio, quia non posset apparere sine gaudio; nullum autem gaudium impii tunc habebunt. Primum probatur, quia in delectabili est considerare illud quod est delectabile, et rationem delectabilitatis ; et sic secundum Boetium in lib. de Hebdomadibus : Id quod est, potest aliquid habere proeter ipsum esse, ipsum vero esse nihil proeter se habet admixtum; ita illud quod est delectabile potest habere aliquid admixtum, propter quod non apparet delectabile ; sed illud quod est ratio delectabilitatis, nihil habere potest propter quod sit indelectabile, vel non delectabile. Res ergo, quae sunt delectabiles per participationem bonitatis, quae est ratio delectabilitatis, possunt apprehensae non delectare; sed illud quod per essentiam suam est bonitas, impossibile est quod ejus essentia apprehensa, non delectet.
Confirmari potest istud per illud Joann. 17. Hoec est vita oeterna, ut cognoscant te; ergo in illa visione consistit vita aeterna. Vita autem aeterna sine gaudio haberi non potest, nullo modo etiam concedetur reprobis illud in quo consistit vita aeterna.