In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Hic dicitur quod in forma servi, etc. Haec sententia et ejus rationes non ideo adducuntur quasi esset controversia realis in hac quaestione, sed inquantum conclusio, ut in eas rationes hic expressas reducitur, non explicat principalem auctoritatem cui innititur judicium, et completam potestatem, sed tantum haerent in potestate Christo data, qua homo est, ad judicandum. Neque ergo D. Thomas intendit hoc judicium non esse a Deo principaliter, neque Doctor asserit esse solius Dei, sed etiam Christi,.qua homo est, per auctoritatem concessam. Hae ergo rationes, quas hic adducit, bene probant potestatem judiciariam convenire Christo in forma servi, et secundum formam servi in qua exercet judicium hoc visibile; non tamen explicant completam potestatem et auctoritatem judicis principalis, ideoque impugnantur a Doctore, ut subinde veritas complete terminetur, et ostendatur Christus judicaturus esse qua Deus et homo est, et non solum qua homo. Prima ratio, quae adducitur, est ex dominio Christi in homines: secunda est ex titulo redemptionis. Declaratur ipsa potestas judiciaria Actorum. 10. Constitutus est Judex vivorum et mortuorum. etc. ad Coloss. 1. declaratur effectus redemptionis : pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in caelis, sive quas in terris sunt, etc.
Secundum quod impugnat, est illa ratio assignata, cur secundum divinitatem non apparebit omnibus in judicio, ut reprobis. Ratio autem est haec, quod alias nemo possit videre Deum sine gaudio, quia licet res quae per participationem sunt bonae et delectabiles, possint videri propter admixtam rationem mali sine delectatione ; tamen impossibile est videri bonum per essentiam, quin delectet et vita aeterna, Joan. 17. in Dei visione statuitur, haec est vita aeterna ut cognoscant te, etc.