IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ostendit quaestionem tolli, vel sensum D. Thomae esse Christum judicaturum secandum naturam humanam, quod refutat, si loquatur de judicare principaliter, quia hoc soli Deo convenit, qui solus potest beare et damnare, ut causa principalis. Solvit rationes pro D. Thoma, et ostendit poni posse visionem Dei per ejus potentiam, sine gaudio in vidente, quia haecjsunt duo absoluta, et per consequens separabilia per Dei potentiam.
(c) Contra primam conclusionem illius opinionis, aliud est dicere, Christus in forma humana judicabit ; aliud, Christus secundum humanitatem judicabit, vera enim est ista : Quod Christus in forma humana creat animas ; sed non ista : Secundum humanitatem creat, imo quidquid fecit Verbum ex quo naturam humanam assumpsit, quod faciens, naturam humanam non deposuit, hoc fecit in natura humana, nisi stringas hoc, quod est in natura, ad intellectum ejus, quod dicitur secundum naturam humanam, ubi notatur non tantum concomitantia naturae humanae ad actum, sed causalitas naturae humanae respectu actus.
Si primo modo intelligas, quod in natura humana judicabit, non est quaestio, nisi eadem isti : Utrum quando judicabit deponet naturam humanam ; ergo ad hoc, ut sit quaestio, oportet quod ha--beatur alius intellectus, qui magis proprie exprimitur sic, secundum naturam humanam judicabit, sed hoc est falsum loquendo de judicare principaliter. Probatio, judicium principale (sicut haberi potest ex dictis distinct. praecedenti q. 1.) est perfecta et prima determinatio ejus, quod est reddendum alicui secundum merita. Illa perfecta determinatio includit completum dictamen intellectus, quod hoc sit reddendum, et completam determinationem voluntatis per velle efficax sufficiens ex se ad executionem illius determinati. Sed Christus secundum naturam humanam non potest habere tale velle respectu praemii reddendi ipsi judicato, quia non potest habere imperium principalis efficax conjungendi aliquam animam objecto beatifico, quia secundum Augustinum de videndo Deo : In ejus potestate est videri, si vult videtur, etc. (d) Ad rationes, ad hanc conclusionem dico, non concludunt de principaliter judicare, quia per actum redemptionis non meruit principale dominium respectu hominis. Probatio, nam inquantum redemptor habuit rationem causae meritoriae pro nobis; causa autem, quae tantum est meritoria, non potest esse principalis, non enim causat, nisi ab aliqua causa principaliori acceptetur, quae propter istud acceptum principaliter causat; ergo esto quod Trinitati propter redemptionem teneremur tanquam domino supremo quodam novo jure, ultra jus dominii quod habet ex creatione (quod verum esset si tantum bonum esset nobis redemptio, ut accepta a Trinitate, quantum creatio), adhuc non sequitur quod Christo secundum naturam humanam ratione redemptionis obligamur, ut supremo domino. Similiter ad secundam, quia non introducet inquantum redemptor, ut principalis introducens, sed tantummodo ut causa meritoria.
(e) Contra secundam conclusionem, absolutum prius naturaliter alio, potest esse sine contradictione sine eo ; sed visio essentiae divinae est absolutum aliquid, saltem ab omni respectu ad gaudium, et est prius naturaliter illo: non enim objectum delectat nisi prius apprehensum: ergo sine contradictione posset visio illius essentiae esse in aliquo sine delectatione. Nec istud negaret Philosophus, nisi quia poneret conjunctionem causarum in universo simpliciter necessariam, ita quod secundum eum simpliciter necessarium est causae primae coagere secundis, secundum quod potest eis coagere ; coagendo autem naturae intellectuali jam videnti essentiam suam quantum potest coagere, sequitur delectatio, quia causae proximae illius delectationis quantum est ex se, necessitantur ad illum effectum.
Sed Theologi negant illam propositionem, quod ad quodcumque necessitatur causa secunda, quantum est ex se, necessitatur et prima, quia negant primam necessario coagere secundae, quantum potest. Ratio illa non valet, non enim probat, nisi quia illa ratio delectabilitatis, quae est bonitas, non possit esse non delectabilis: sed non sequitur, ergo non potest non delectare, quia delectabile dicit aliquid in se, vel si respectum, non nisi aptitudinalem, qui necessario consequitur fundamentum: sed delectare dicit effectum posteriorem contingenter causabilem, maxime ex contingenti determinatione voluntatis divinae ad coagendum ipsi delectabili.
Ad illam confirmationem de Joan. 17. respondeo sine glossa auctoritatis secundum Philosophum 12. Metaph. Actus intellectus est vita: ergo actus intellectus aeternus est vita aeterna: si actu,actu: si aptitudine,aptitudine. Nunc autem visio essentiae divinae si concederetur damnatis, licet non esset aeterna actu,tamen aptitudine quantum esset ex parte actus, vel potentiae, apta esset ut esset aeterna: ergo vita aeterna. Sed si ex hoc inferas, ergo beatitudo, non sequitur. Imo si tu dicis Christum dicere quod in hoc est beatitudo, ut cognoscant te, etc. tu non accipis textum Evangelii, sed quamdam Glossam specialiorem intellectus litterae; si ergo vis praecise ponderare verbum, sine omni Glossa, solvo tibi, quod est vita aeterna: si autem per alias Glossas vis arguere quod loquatur de beatitudine, ergo licet mihi sic addere Glossam non distrahentem, ut cognoscant te amando et fruendo.