IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Contra primam conclusionem, etc. Praemittit acceptionem illius propositionis: Christus in forma servi judicabit, ita ut praepositio denotet concomitantiam formae servi seu humanitatis, et non influxum aut potestatem, et hic sensus non facit ad scopum hujus quaestionis, quia humanitatem quam assumpsit Christus non dimisit, nisi in morte, et sic omnia quae facit et fecit, in humanitate facit et fecit, id est, habens humanitatem, licet non per humanitatem, ut opera illa, quae soli Deitati competunt, ut creatio et conservatio rerum. Alius sensus praepositionis est, ut non solum denotet concomitantiam humanitatis ad judicium, sed etiam influxum, ita ut judicium sit ipsius humanitatis per potestatem quam habet ut homo, ita ut sola sit haec potestas, vel principalis ; hic autem sensus non est verus, quod probat, quia judicium principale, id est, procedens, a potestate primaria est perfecta, et prima determinatio ejus, quod est reddendum propter merita; hoc autem includit completum dictamen intellectus, quod hoc sit retribuendum, et efficacem et sufficientem determinationem voluntatis in executione et effectu ipsius relribuendi ; efficacem, inquam, et sufficientem, qua ex se et possit et velit retribuere, sed ita determinare non competit Christo qua homo est praecise, quia imperium voluntatis humanae in Christo non est principalis causa conjungendi animam objecto beatifico independenter a divina voluntate, quae est causa hujus visionis, et non subordinatur voluntati creatae Christi: ergo, etc. Haec ratio est efficax, quam admittunt communiter Theoogi, et ipse D. Thomas, ideoque, ut prius lixi, inducitur tantum ut petat adaequatam causam judicii, quae non redditur per solam Christi voluntatem humanam, ideoque solum movetur. D. Thomas autem intendit Christum non solum judicaturum in forma Dei, sed etiam in forma servi, de qua magis dubitaretur.
(d) Ad rationes ad hanc conclusionem dico, etc. Respondet rationes adductas supra non concludere de principali causa judicandi ; tum quia per actum redemptionis non meruit Christus principalem potestatem, quae est solius Dei, et quam nequit communicare, sicut neque dominium, quod habet in creaturas ; tum quia causa meritoria supponit aliquam principalem, a qua acceptatur meritum, et speratur praemium. Esto ergo quod Trinitati ratione redemptionis, tanquam supremo Domino teneamur titulo novo ultra jus dominii, quod habet ratione creationis, intendit redemptionem procedere a Trinitate, quatenus dedit redemptorem, et quatenus redemptio per secundam personam in natura humana fuit completa, et quatenus eamdem redemptionem acceptavit, non inde sequitur quod Christo tanquam supremo Domino, inquantum homo est, obligamur, nam sicut opera redemptionis, et ipse Christus inquantum homo, fuit Dei principaliter, juxta illud Apostoli: Vos autem Christi, Christus autem Dei; ita etiam titulus acquisitus media redempti: one est Dei principaliter. Parenthesis illa ( Quod verum esset, etc. ) quam admiscet Doctor, tangit quaestionem illam : An bonum redemptionis sit praeferendum bono naturae quoad esse in quo creatur, quod forte inferius erit examinandum, dist. sequenti ; ideo aulem inducitur illa parenthesis, quatenus explicetur dominium principale Dei, quod habet in creaturas, etiam rationales fundari primario in ipsacreatione, et non in redemptione, et penes creationem, ut est a Deo, et ad Deum ut ad finem fundari principale dominium Dei, quod est essentiale, et non in redemptione, quae contingens est, et potuit non esse, manente Dei dominio uniformiter respectu creaturae, nam redemptio opus est misericordiae, creatio vero est opus sapientiae et potentiae, in quibus fundatur dominium Dei in creaturam.
(e) Contra secundam conclusionem, etc. Hic probat visionem Dei de potentia absoluta non esse impossibilem separari a delectatione, quam Deus suspendere potest, quia est prior naturaliter delectatione, quae in voluntate causatur, et quam Deus suspendere potest, quod non negabat Philosophus, nisi per medium extrinsecum per ordinem, quem statuit necessarium causarum. Theologi autem non concedunt ad omnem effectum, ad quem necessitatur causa secunda, necessilari primam, quam asserunt agere contingenter; quidquid ergo sit de connexione amoris et fruitionis cum delectatione (quae etiam ex parte Dei non est necessaria) minor connexio est inter visionem et delectationem, quae contingenter causatur a Deo, supposita ipsa visione.
Respondet praeterea ad illam auctoritatem Joannis, visionem Dei esse vitam aeternam actu vel aptitudine, sed de hoc infra agetur distinctione sequenti.