Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
17. (( vers. 10.)) Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Hoc Deo Patri dictum est, Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Crucifixus est Dominus in Judaea; crucifixus est a Judaeis; ab ipsis turbatus dormivit. Inter quorum saevientium manus dormivit, ad eos judicandos surrexit: et dicit quodam loco, Et suscita me, et reddam illis (Psal. XL, 11) . Et reddidit, et redditurus est. Nam quanta postea Judaei passi sunt occiso Domino, norunt ipsi. De ipsa civitate, ubi illum occiderunt, omnes expulsi sunt. Quid ergo? etiam de stirpe David omnes perierunt, et de tribu Juda? Non: nam crediderunt inde aliqui, et multa millia hominum crediderunt inde, et hoc jam post resurrectionem Domini. Saevierunt, ut crucifigerent, et postea coeperunt videre fieri miracula in nomine crucifixi; et plus contremuerunt tantum posse ejus nomen, qui quasi inter manus eorum nihil poterat; et compuncti corde, jam credentes divinitatem occultam fuisse in illo quem caeteris similem hominibus putaverunt, et consilium petentes ab Apostolis, audierunt, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi. Ergo quia ad judicandos eos a quibus crucifixus est, surrexit Christus, et avertit faciem suam a Judaeis, et convertit ad Gentes; tanquam rogatur Deus propter reliquias Israel, et dicitur ei, Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Si palea damnata est, frumenta colligantur. Reliquiae salvae fiant (Isai. X, 21) , sicut dicit Isaias. Et plane factae sunt reliquiae salvae: inde erant duodecim Apostoli, inde plus quam quingenti fratres quibus se Dominus demonstravit post resurrectionem (I Cor. XV, 6) ; inde tot millia baptizata, quae pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponebant (Act. II, IV) . Ergo impletum est quod hic rogatus est Deus, Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi, tui.