IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Christo, qua Deus est, competere judicare principaliter ; qua homo vero minus principaliter seu commissarie excellenter, et explicat in quo consistat haec excellentia.
(f) Ad quaestionem supponendo exprima q. dist. proximae, quod judicium est completa determinatio ejus, quod reddendum est alicui pro meritis, et illa completa determinatio includit perfectum dictamen intellectus de hoc, et perfectum velle voluntatis non qualecumque, sed efficax; sequitur quod principaliter judicare includit principaliter dictare, et principaliter habere velle efficax. Nihil autem dicitur principaliter agere aliquid, quod in agendo est causa subordinata alicui alteri principali: ergo principaliter judicare non competit, nisi naturae intellectuali, cujus intellectus non subordinatur alicui alteri in judicando, nec ejus voluntas subordinatur alicui in volendo ; et hoc efficaciter, quod potest dici in imperando ipsum volitum, sic quod ad aliud imperium sequatur effectus.
Nunc autem intellectus animae Christi subordinatus est divinae veritati in dictando, et maxime de illis de quibus non potest esse certa dictatio, nisi ex regulis determinatis a voluntate divina contingenter se habente ad eas (cujusmodi sunt omnia, quae spectant ad beatitudinem et miseriam judicatorum): voluntas etiam animae ipsius est subordinata voluntati divinae recte volendo, et quantumcumque efficaciter velit aliquid imperando illud efficaciter, sic quod per suum imperium illud eveniat, subordinatur necessario voluntati divinae, quia illa voluntas animae Christi non est omnipotens ; ergo impossibile est Christum secundum naturam humanam principaliter judicare. Breviter enim tota natura creata simul non habet efficax imperium respectu hujus quod est hanc animam videre Deum ; dico efficax, ad quod imperium ex suo imperio in se, non ab alia causa, sequatur effectus; nec illa voluntas Christi praesumet principaliter imperare Petrum fore beatum, sed tantummodo subauthentice imperare, tanquam illud imperium fiat efficax ab alio superiore, in virtute cujus imperat.
(g) Alio modo potest accipi judicare non sic omnino principaliter, sed commissarie, vel subauthentice excellenter excellentia singulari, quasi scilicet non posset esse alia auctoritas commissaria superior. Et hoc modo concedo quod Christus secundum naturam humanam judicat, quia etsi posset purae creaturae committi quod intellectus ejus recte dictaret de retributione, et voluntas recte vellet, et ad rectum velle ejus semper sequeretur eventus ipsius voluntatis, licet non a se causatus, sed a voluntate divina, assistente semper isti volitioni efficaci, tamen non posset committi purae creaturae, quod omne ejus velle impleretur ab eadem persona, quia tunc pura creatura esset omnipotens: ergo suprema commissio possibilis est, quod non solum omne determinatum a voluntate infallibiliter eveniat, sed quod ab eadem persona cujus est illa voluntas, eveniat, ut sic persona illa habeat imperium efficax, cujus voluntas creata determinat eventum alicujus in suo ordine quantum potest.
Hoc modo voluntas animae Christi determinat subauthentice, sive commissarie tali commissione, quod licet illa voluntas non imperet principaliter, sicut nec principaliter dominatur, tamen bene imperat, sicut habens dominium respectu imperati, sed commissarie imperat, quia ut habens dominium subordinatum dominio supremo Dei, et adhuc sic imperat, quod imperium ejus efficaciam completam habet ab eadem persona. Et si aliam auctoritatem judicandi tribuat aliquis animae Christi, videtur blasphemia attribuendo naturae creatae, quod est proprium Creatori.
Ista autem via, sicut non concedit illi animae Christi omnipotentiam, ita non negat ab ea summam excellentiam, quae potest competere creaturae. Nec auctoritates illae adductae pro prima opinione, Rom. 14. Ut vivorum et mortuorum dominetur, et Act. 10. Judex vivorum et mortuorum, et Matth. ultimo: Data est mihi omnis potestas; intelligendae sunt de dominio vel auctoritate judiciaria, vel potestate principali, sed subordinata, tamen eminentissima, quae potest esse sub principali.