Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
18. (( vers. 11.)) Juravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum. Quid est, juravit? Promissum per seipsum firmavit. Quid est, non poenitebit eum? Non mutabit. Non enim dolorem poenitentiae patitur Deus, aut in aliquo fallitur, ut velit corrigere in quo erravit. Sed quomodo hominem cum poenitet, mutare vult quod fecit; sic ubi audis quia poenitet Deum, mutationem ipsam spera. Aliter illam facit Deus, quamvis nomine poenitentiae appellet, aliter tu: tu enim facis, quia erraveras; ille autem facit, quia vindicat, aut quia liberat. Mutavit regnum Saül, cum poeniteret eum sicut dictum est: et in eo ipso loco ubi Scriptura dicit, Poenituit eum; ibi paulo post dicitur, Non enim sic est ut homo, ut poeniteat eum (I Reg. XV, 11, 29) . Cum ergo mutat opera sua per incommutabile consilium suum; propter ipsam, non consilii, sed operis mutationem, poenitere dicitur. Hoc autem sic promisit, ut non mutaret. Quomodo dicitur et illud, Juravit Dominus, et non paenitebit eum, Tu es sacerdos in 1724 aeternum, secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4) : sic et hoc quia ita promissum est, ut non mutaretur, quia necessario futurum erat et permansurum; dixit, Juravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Poterat dicere, Ex fructu femoris tui: quare, Ex fructu ventris, voluit dicere? Et illud quidem si diceret, verum diceret: sed significantius dicere voluit, Ex fructu ventris; quia de femina natus est Christus, quo vir non accessit.