In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad ultimum docet Christum judicaturum et appariturum in forma gloriosa. Non asserit firmiter sub illa forma videndum a malis, verius tamen est quod sic, ex Joan. i9. et Matth. 22. et 26. et docet August. in Psal. 85. in id : Respice in me, et Magister hic cum communi. Nec hinc sequitur malos delectari, quia summa tristitia omnem delectationem, etiam impertiuentem, seu de objecto disparata, excludit.
(h) Ad argumenta. Ad primum dico quod Christus ut homo, habet potestatem commissariam, sed non principalem, et ita competit sibi non principaliter judicare, ut homo.
(i) Ad secundum, illud Augustini est dictum per appropriationem, sicut Magister exponit in littera; vel potest dici quod vivificatio animarum soli Deo competit: et hoc sive de vita prima, quae est justificatio, sive de vita perfecta, quae est beatitudo.
Resuscitatio autem corporum, et judicium possunt competere Christo homini, ut imperanti, licet imperio subauthentico, quia respectu illorum potest habere dominium minus principale, saltem accipiendo resurrectionem pro ilis praeambulis, quae fiunt ministerio Angelorum, quia Christus habet imperium efficax respectu potestatis Angelorum: similiter habebit imperium efficax illius sententiae ferendae, etiam ipse secundum naturam humanam.
(k) Ad aliud, dico quod apparebit in forma gloriosa, quia postquam semel glorificatus est, nunquam erit non gloriosus, sicut postquam resurrexit immortalis, ad Rom. 6. Mors illi ultra non dominabitur, et ita de aliis pertinentibus ad gloriam corporis. Sed si accipias apparere, non pro hoc, quale corpus habebit in se, sed quale videbitur judicandis, potest dici quod a Beatis videbitur in illa forma gloriosa, jam enim in judicio beati erunt quicumque electi, etiam in corpore.
Sed de malis est difficultas. Potest dici quod vel non videbunt illam formam gloriosam, imo nullam, et tunc oportebit exponere illud : Videbunt in quem transfixerunt; vel videbunt Christum in corpore glorioso. Nec ex hoc sequetur aliqua delectatio, quia bene possibile est visionem objecti convenientis separari a delectatione, sicut tactum est contra aliam opinionem, nec est inconveniens oculum non gloriosum videre corpus gloriosum. De hoc in materia de dotibus corporis, dist. sequenti.
Si contra hoc adducas illud Isaiae
26. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei, ibi est quidam dialogus inter Deum et Prophetam. Propheta allegante contra impium : Non videat gloriam Dei, et Deo respondente pro impio : Videat: et istud est verbum Prophetae secundum legentes litteram, sub eodem sensu ab illo loco : In terra istorum videant.
Alio modo melius legitur, ut sit allegatio Prophetae contra impium : In terra justorum iniqua gessit. Et sequitur sub interrogatione verbum Domini : Et non videbit gloriam Domini? quasi dicat, non videat. Respondet Propheta : Domine exaltetur manus tua, ut non videant ; respondet Deus : Videant, ut confundantur zelantes populi. Et sic istud ultimum videant refertur ad visionem aeternam non tantum ad visionem in judicio, et tunc illud, videant ut confundantur, non pertinet ad idem; sed, videant, supple impii conversi per misericordiam, et ex hoc, confundantur zelantes populi, quia zelo quodam nolunt impiis fieri misericordiam.
Si autem accipiatur tantummodo de. visione in judicio, tunc potest intelligi quod impii etiam tunc non justificati videant gloriam, id est, formam corporis Christi gloriosam, et confundantur, quia illa visio magis erit eis confusibilis et tristabilis, quam delectabilis: mens tamen litterae magis est de visione in forma Deitatis quam humanitatis.