IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) Ad argumenta. Ad primum, etc. Primum fuit, quod potestas judiciaria, et actus judicandi conveniat ei, cujus est dominium in judicatum; Christus secundum naturam humanam est frater, et non Dominus, ergo, etc. Respondet quod Christus licet secundum naturam humanam sit frater, quoad speciem, est tamen Dominus potestate excellentiae, et subauctoritativa, ut Deus autem Dominus principalis, et sic convenit judicium et dominium utroque modo Christo.
(i) Ad secundum, etc. Quod est Augustini tract. 23. ubi plura disserit de resuscitatione et vita animae a Patre per filium, qua Deus est, et de resurrectione corporum per eumdem, qua homo est, sed judicium est de animabus; ergo judicium non competit Christo qua homo est. Respondet quoad primum membrum, intelligi per appropriationem, nempe convenire Patri resuscitationem animarum. Secundo respondet Deo convenire resuscitationem animarum quoad utramque vitam justificationis et gloriae, Christo vero resuscitationem corporum, et judicium etiam de animabus, qua homo est, ex potestate subordinata. Hoc indicat ipse Augustinus in fine : Nolite inquit,mirari, quia veniet hora, etc. in qua omnes qui in monumentis sunt, etc. Qui bene fecerunt in resurrectionem vitae, qui male egerunt in resurrectionem judicii, etc, Et tu facis hoc solus, inquit Augustinus, o Domine, quia omne judicium filio Pater dedit, et non judicat quemquam; ego, inquit, facio, sed quomodo facis? Non possunt a me judicare quidquam, sed sicut audio, judico, et judicium meum justum est, cum ageretur de judicio animarum; non dicit, audio, sed video, audio enim tanquam praecipientis Patris imperium. Jam ergo sicut homo, sicut quo major est Pater, jam ex forma servi, non ex forma Dei, sicut audio, judico, et judicium meum justum est, unde est justum judicium hominis? Fratres mei attendite, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, etc. Hoc testimonium Augustini, sicut et caetera, quae praemisit, confirmant resolutionem quaestionis praemissam a Doctore.
(k) Ad aliud dico, etc Hoc fuit tertium si in forma humana judicabit, aut gloriosa, aut non? Si gloriosa sequitur inconveniens, quod corpus gloriosum videri possit naturaliter ab oculo reproborum ; sequitur aliud inconveniens, quod ex tali visione delectabit, etc. Respondet quod apparebit in forma gloriosa, quia postquam resurrexit semper manet gloriosus, et mors illi ultra non dominabitur, et sic de aliis pertinentibus ad gloriam corporis, apparebit, quia veniet cum potestate magna et majestate, Luc. 21. si quaeras, an in tali forma videbitur a judicandis?
Respondet sic videri a Beatis, sed de malis est difficultas. Respondet vel non videri sic, vel omnino non videri a reprobis, et tunc oportet exponere videbunt in quem transfixerunt, vel videbunt cum tremore, et sine delectatione ob paenas quas patiuntur, et excludunt omnem delectationem, neque est inconveniens oculum non gloriosum videre corpus gloriosum. Fundamentum primi est illud Prophetae : Tollatur impius, ne videat gloriam Dei, etc. Et sic aliqui dicunt eos visuros Judicem, sed non in se, sed in umbra, ut Forsterius in c. 26. Isaiae, quo sensu verificatur illud : Videbunt in quem transfixerunt, nempe in nube et umbra, et non clare. Objicies illud Isaiae 26. Tollatur impius, ne videat gloriam, etc. Respondet cum Hieronymo illum locum esse dialogum inter Dcum et Prophetam, Propheta allegante contra impium qui in terra justorum iniqua gessit, etc. Et potest intelligi, vel de impiis per misericordiam Dei conversis primum, vel certe de reprobis quoad visionem corporis, per quam confundentur, ut patet in littera