Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
24. Item, Pauperes ejus saturabo panibus: quid est, fratres? Simus pauperes, et tunc saturabimur. Multi praesumentes de saeculo et superbi, christiani sunt; adorant Christum, sed non saturantur: saturati enim sunt, et abundant in superbia sua. De talibus dicitur, Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis (Psal. CXXII, 4) : isti abundant; et ideo manducant, sed non saturantur. Et quid de illis dictum est in psalmo? Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae. Adorant Christum, venerantur Christum, supplicant Christo; sed non saturantur sapientia et justitia ipsius. Quare? Quia non sunt pauperes. Pauperes autem, id est humiles corde, quanto plus esuriunt, tanto plus manducant; tanto autem plus esuriunt, quanto a saeculo inanes sunt. Qui plenus est, quidquid illi daturus es, respuit; quia plenus est. Da mihi esurientem, da mihi de quibus dictum est, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6) ; et erunt hi pauperes de quibus modo dicit, Et pauperes ejus saturabo panibus. Quia et in ipso psalmo ubi dictum est, Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae; dictum est illic et de pauperibus, et prorsus eo modo quo et in isto psalmo, Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum (Psal. XXI, 30, 27) . Ubi dictum est, Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae; ibi dictum est, Edent pauperes, et saturabuntur. Quare quando divites dicti sunt adorasse, saturati non dicti sunt; quando autem pauperes dicti sunt, saturati dicti sunt? Et unde saturati? haec saturitas, fratres, qualis est? Deus ipse est panis. Panis, ut lac nobis fieret, descendit ad terram; et ait suis: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41) . Ideo illic in psalmo, Edent pauperes, et saturabuntur. De quo satiabuntur? Audi quod 1727 sequitur: Et laudabunt Dominum qui requirunt eum.