In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Theologi tenent motum coeli cessaturam, et probant variis locis Scripturae, quae Doctor solvit ; ostendit etiam rationem D. Thom. ad idem nihil facere, quam (inquit) Philosophus derideret.
(c) Theologi autem communiter tenent oppositum, pro quo adducuntur auctoritates et rationes. Auctoritas una Isaiae 60. et ponitur in littera : Non erit ibi amplius Sol ad
lucendum per diem. Sed ista auctoritas,sicut respondet Magister adducens Hieronymum, lib. 17. super Isaiam, non negat Solem et Lunam tunc lucere (licet hoc videantur verba sonare), sed significatur his qui erunt in aeterna beatitudine, nullum usum lucis praestare. Unde Hieronymus : Solis ac Lunae nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen suis in perpetuum. Similiter intelligitur illa auctoritas Apoc. 21. Civitas non eget Sole. Alia auctoritas adducitur Apoc. 10. Juravit Angelus, etc. quod post hoc tempus amplius non erit. Sed exponi posset illud, quod non erit amplius tempus ut impleatur prophetia, quia jam erit omnis impleta.
Adducitur ratio talis : Motus coelorum est tanquam propter finem, propter generationem et corruptionem ; ergo cessante illa generatione, frustra erit talis motus. Et istud confirmatur 2. de Generatione, quod praeter lationem diurnam, necessaria est latio Solis in obliquo circulo, ut sit continua generatio et corruptio istorum inferiorum. Et idem Philosophus 2. Physic. Sumus quodammodo finis omnium.
Sed illam rationem derideret Philosophus , nunquam enim aliquid ignobilius est nobilioris finis, loquendo de fine perficiente, sed tantummodo de fine proveniente, seu qualitercumque terminante ; et tunc ex defectu talis finis (quem tamen defectum ipse negaret esse futurum, quia ponit generationem perpetuam, sicut et motum coeli) si poneretur, non sequeretur motum coeli deficere,
sicut nec ex defectu effectus, sequitur causam deficere, maxime si effectus deficit, non propter defectum hujus causae, sed alicujus alterius. Sicut oportet Theologum dicere quod generatio non deficit propter defectum causae in sua causalitate, sed propter voluntatem divinam.
Et cum dicitur de frustra, nullam apparentiam habet, quia non est aliquid frustra, si habet finem perficientem, licet non proveniat ulterius aliquis finis extrinsecus, qui non est perficiens ; sicut nec Deus fuit frustra ab aeterno, licet non creavit illas res extra, quae sunt finis quodammodo omnium.
Illa auctoritas 2. Physic. potest exponi finis omnium, supple generabilium et corruptibilium, quia homo est nobilissimum inter illa, et in hoc quodammodo finis perficiens.