Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
26. Aliquando autem, quod non est praetermittendum dicere, invenis pauperem superbum, et divitem humilem: quotidie patimur tales. Audis pauperem quasi gementem sub divite, et quando potentior premit dives, tunc illum humilem vides: aliquando nec tunc, sed et tunc superbum; unde vides quis esset, si aliquid haberet. Ergo pauper Dei in animo est, non in sacculo. Procedit aliquande homo habens plenam domum, uberes terras, multa praedia, multum auri et argenti, novit quia in ipsis non est praesumendum, humiliat se Deo, facit inde bene; ita cor ipsius erigitur ad Deum, ut noverit quia non solum nihil illi prosunt divitiae ipsae, sed et impediunt pedes ipsius, nisi ille regat et ille subveniat: et numeratur inter pauperes qui saturantur panibus. Invenis alium mendicum inflatum, aut ideo non inflatum, quia nihil habet, quaerentem tamen unde infletur. Non attendit Deus facultatem, sed cupiditatem: et judicat eum secundum cupiditatem qua inhiat rebus temporalibus, non secundum facultatem, quam non ei contingit adipisci. Unde de divitibus dicit Apostolus: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui nobis praestat omnia abundanter ad fruendum. Quid ergo faciant de divitiis suis? Sequitur et dicit: Divites sint in operibus bonis; facile tribuant, communicent. Et vide quia hic pauperes sunt: Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19) . Cum apprehenderint, tunc erunt divites; quando autem non eam adhuc habent, noverint se pauperes. Ita fit ut omnes humiles corde, et in charitate gemina constitutos, quidquid habuerint in hoc saeculo, inter pauperes suos numeret Deus, quos saturat panibus.