In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Theologi autem communiter tenent oppositum, etc. Ita enim omnes docent in praesenti distinctione, et sequitur ex dictis in praecedentibus: probatur ex illo Isaiae 60. Non erit ibi Sol amplius ad lucendum per diem, etc. Haec auctoritas quoad litteralem sensum intelligitur de Jerusalem coelesti, ut exponit Hieronymus, et patet ex contextu, quia quoad officium non erit Sol aut Luna, quia, ut dicitur Apocal. 21. Civitas non eget Sole. Adducitur praeterea locus ille Apocalypsis : Juravit Angelus quod post tempus amplius non erit, etc. Haec potest intelligi de tempore prophetiae et peregrinationis. Adducuntur rationes etiam ad id probandum ex fine motus, ad quas respondet Doctor in textu, eas non concludere, necessario scilicet.