Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
5. Sic dicit et Ezechiel de tribus personis, in quibus non absurde tria haec genera intelligimus: «Cum miserit Dominus gladium in terram, etsi fuerint in medio eorum Noe, Daniel et Job, non liberabunt filios neque filias; sed ipsi soli salvi erunt» (Ezech. XIV, 13-16) . Jam illi olim liberati sunt, sed in istis tribus nominibus tria genera quaedam significavit. Noe significat rectores Ecclesiae, quia ipse arcam in diluvio gubernavit (Gen. VII) . Daniel autem vitam quietam elegit, in caelibatu servire Deo, id est, uxorem non quaerens. Erat vir sanctus, in desideriis coelestibus vitam gerens; tentatus in multis, et inventus aurum obrizum. Quam quietus erat, qui et inter leones securus erat (Dan. VI; et XIV, 28-39) ! Ergo in nomine Danielis, qui etiam vir desideriorum est appellatus (Id. X, 11) ; sed utique castorum atque sanctorum, significantur servi Dei, de quibus dicitur, Ecce quam 1732A bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. In nomine Job significatur una illa de molendino quae assumetur. Habebat enim uxorem, habebat filios, habebat multas divitias; et tam multa habebat in isto saeculo, ut diabolus hoc ei objiceret, quia non gratis, sed propter ea quae acceperat, colebat Deum. Hoc objecit adversarius sancto viro: et in tentationibus suis probatus est quam gratis Job coleret Deum, et non propter illa quae acceperat, sed propter eum qui dederat. Amissis itaque omnibus repentina afflictione et tentatione, amissa haereditate, amissis haeredibus, sola conjuge sibi relicta, non ad consolationem, sed ad tentationem, ait quod nostis, «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum» (Job. I) . Impletum est in eo quod quotidie cantamus, si et moribus consonemus: «Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo» (Psal. XXXIII, 2) . Ergo in istis tribus nominibus significata sunt tria genera hominum, et in illis tribus rursus in Evangelio, quae commemoravi.