In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Adducit varia loca Philosophi, quibus prohat beatitudinem consistere in operatione, et quaestionem resolvit in quaest. seq. a n. 27. ubi a num. 28. solvit argumenta hic objecta.
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
, Ethicorum, c. 8. specificat hoc in qua operatione consistat, deducendo quod dii quos arbitramur felicissimos, ex quo eos omnes vivere suspicati sunt, et non dormire, ergo operari, quare Dei operatio beatitudine differens speculativa utique erit, etc.
Idem 12. Metaphysicae, cap. sexto, loquens de intelligere divino : Si non intelligat, inquit, quid utique insigne erit ei, et venerabile, sed se habet quemadmodum, ut sit dormiens;- ibidem capitulo quarto : et speculatio delectabilium, et optimum. Et paulo post : Vita utique existit, etenim intellectus actus, vita ; intellectus accipitur genitive; et subdit; Illud autem divinum, scilicet actus : Actus autem vita optima.
Idem, nono Metaphysicae, cap. septimo : Actus est simpliciter potentia prior, non solum tempore et definitione, sed etiam substantia, hoc est perfectione, quia tertium membrum probat per hoc quod omnis potentia est actus gratia, sicut inducit, et in naturalibus et in artificialibus: actus autem est ultimum, non gratia alterius, maxime autem quando est operatio, et non factio. Unde concludit, quare et felicitas, supple consistit in operatione. Probat autem : Vita namque qualis quaedam operatio est. Praeterea, idem secundo de Caelo et mundo ; Omnis substantia cujus est operatio, est propter operationem suam.
Praeterea, Augustinus primo de doctrina Christiana cap. 6. Summa merces est ut ipso perfruamur, Deo scilicet ; summa autem merces est beatitudo secundum ipsum: ipso autem perfrui est operatio.