In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Refutat sententiam Henrici. Primo, quia beatus per illapsum non aliter se habet, quam non beatus. Secundo, alias dormiens, seu nihil operans, esset beatus. Tertio, Deus nonest beatus, per hoc quod est idem sibi, ergo nec creatura per illapsum Deus in eam.
(c) Contra istam opinionem, primo sic : Deus non aliter se habet in se nunc quam prius, nec aliter illabitur huic animae vel Angelo nunc quam prius, considerando praecise essentiam hinc inde, quia secundum illum illapsum essentiae divinae in essentiam creaturae, est semper uniformitas manente essentia creaturae: ergo si est aliqua novitas in anima beata, oportet quod hoc sit per aliquem effectum novum causatum a Deo in illa essentia, ille effectus dicitur beatitudo ejus formaliter, sive essentialiter, et non potest esse principaliter in essentia, ut distinguitur a potentia, quia tunc esset actus primus ; per nullum autem primum actum distinctum a secundo potest creatura immediate attingere essentiam divinam.
Confirmatur, nihil mutatur proprie nisi novum aliquid sibi inhaereat formaliter; ; beatus aliter se habet nunc quam prius non beatus, ita quod mutatur de miseria in beatitudine ; essentia autem divina per quemcumque illapsum non est forma ejus; ; ergo oportet aliquid aliud sibi inesse, quo formaliter sit beatus.
Praeterea, ille illapsus est prior natura quacumque operatione, cum sit secundum aliquem actum primum, ut argutum est: ergo absque contradictione posset esse sine operatione, et per consequens non operans; sed se habens ut dormiens, posset esse principaliter beatus, quod habet Aristoteles pro inconvenienti, 12. Metaphysicae.
Praeterea, creatura est beata proportionaliter aliquo modo, illi modo quo Deus est beatus: sed Deus non est beatus praecise per hoc quod est idem sibi, sed per hoc quod est intelligens et volens se tanquam objectum, alioquin ex hoc quod est beatus non posset inferri quod est intelligens, quia si non haberet intellectum, adhuc esset idem sibi, sicut lapis est idem sibi. Hoc breviter sic arguitur, si beatitudo divina non consistit completive in identitate beatificabilis ad objectum beatificum, ergo nec beatitudo creaturae consistit in aliqua identitate vel intraneitate objecti beatifici per illapsum, quia si ibi ultra identitatem requiritur operatio, multo magis hic ultra illapsum ; quidquid enim hic poneretur principaliter beatitudo, et aliquid ibi eminenter correspondens, esset principaliter beatitudo; isti autem illapsui quo anima dicitur quasi deifica, longe eminenter correspondet ibi identitas Dei.