IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Contra istam opinionem, etc. Impugnat sententiam Henrici, primo, quia Deus non aliter se habet nunc quam prius, neque aliter illabitur uniformiter manente essentia animae: sed essentia animae, ut distinguitur a potentiis, uniformiter se habet quoad esse; ergo et Deus respectu ejus uniformiter illabitur. Major patet, 1 quia improprie illapsus dictus, et qui dicitur simplicis praesentiae, ut quando una substantia aliam ingreditur secundum simplicem praesentiam, nequit variari ex 1 parte Dei respectu essentiae animae ob immensitatem,vel si variari posset ratione alicujus doni, ut unionis vel hypostaticae, vel per dona gratiae et gloriae, non est proprie illapsus, quoad praesentiam tantum, et si esset, non sufficit ad deificationem per beatitudinem, quia hic illapsus est universalis respectu cujuscumque creaturae, etiam non beatificabilis. Neque etiam illapsus proprie dictus, per quem designatur non solum intima praesentia, sed etiam conservatio creaturae in suo esse, quia illapsus ille etiam competit Deo respectu creaturae non beatificabilis, ut caeli, vel respectu etiam damnatorum, estque immutabilis manente creatura in eodem esse: ergo beatitudo non consistit in hoc illapsu essentiali, quem Theologi statuunt cum Magistro in 2. dist. 8. et communi omnibus: ergo sine effectu aliquo producto in creatura nequit esse illapsus novus: hic autem effectus erit ipsa beatitudo se tenens ex parte essentiae animae, aut actus primi: ergo debet esse in potentia animae. Subsumptum patet, quia per nullum actum primum anima attingere potest essentiam divinam, ut per eam sit beatificabilis, quia vel attingeret mediante unione substantiali, ut hypostatica; haec autem non est unio beatifico, quia quaelibet substantia, tam beatificabilis, quam non beatificabilis potest sic uniri sine beatitudine: vel erit unio aliqua accidentalis, id est, ratione formae accidentalis productae in essentia: sed per nullam talem potest beatificari magis quam per gratiam, quae a quibusdam statuitur in essentia animae, et quaedam participatio divini esse. Haec autem compatitur cum miseria seu negatione beatitudinis in via. Praeter has formas non apparet possibilis alia, per quam essentia animae recipiat perfectiorem illapsum, et immediatum ratione sui, neque essentia ipsa divina potest concipi per modum formae intrinsecae et deiflcantis naturam quia id ei repugnat. Confirmat, quia nihilmutatur proprie,nisi novum aliquid sibi inhaeret: nihil inquam, mutatur positive, quia de hac mutatione, quae propria est, agitur ex scopo hujus quaestionis, in qua quaeritur de beatitudine, per quam transfertur creatura a statu viae aut propriae miseriae, ad statum gloriae, sed beatus aliter se habet nunc quam prius, ut fuit non beatus, et essentia divina per quemcumque illapsum, non est ejus forma: ergo oportet aliquid aliud sibi inesse, per quod formaliter est beatus. Major est certa ex definitione mutationis, qua dicitur aliquid nunc aliter se habere quam prius, et juxta illud, a contradictorio in contradictorium non fit transitus sine mutatione, etc. Minor etiam ab omnibus,
et ipso Henrico admittitur, et recte tenet consecutio: oportet ergo unionem essentiae divinae cum essentia animae esse effectivam ratione alicujus producti, et non formalem: tunc autem de formali quaeritur quaenam vel qualis esse possit in essentia. Exemplum autem ferri candentis ab eo adductum, magis confirmat propositum, quia ferrum non fit ignis, nisi per juxtaposilionem, et inquantum recipit qualitates ignitas, ut calorem, et hujusmodi ; quo casu ignis non illabitur ferro per unionem sui formalem, sed tantum; effectivam, alias daretur penetratio, si illapsus esset ignis per subintrationem in substantiam ferri: neque etiam illabitur proprie, et secundo modo, ut illapsus importat praeter praesentiam simplicem, conservationem, quia ferrum non conservatur ab igne: ergo illapsus essentiae divinae in essentiam animae, qua eam beatificat, erit tantum effectivus, quatenus in ea producit qualitates aliquas divinas, eam transformando in seipsum, eo modo quo ignis transformat accidentaliter ferrum, et non substantialiter. Dicendo ergo aliquas qualitates supernaturales infundi animae praeter gratiam, lumen gloriae virtutes, et actus vitales, salvari potest dicta unio, seu illapsus divinae essentiae, sed neque ratio hujusmodi sustinet, neque auctoritas, neque iis datis salvatur beatitudo in essentia animae ; ergo, etc.
Subsumptum patet, quia, ut dictum est, unio hypostatica et gratia non habent illum effectum, quamvis perfectius unia.nt divinae essentiae, quam aliae qualitates, quae spectarent ad actum primum, qua unio hypostatica unit, et gratia per adoptionem et filiationem; his non datur aliqua unio perfectior spectans ad actum primum. Deinde, illae qualitates in essentia animae deberent concipi eo modo quo qualitates in corpore glorioso per modum dotis; sed hae in corpore supplent aliquam imperfectionem, cum qua impediretur perfecta gloria, vel ob passibilitatem, molem, impenetrationem, immobilitatem, tenebras, umbram, et hujusmodi, quibus stantibus non perfecte subjiceretur corpus animae gloriosae, ideoque dotes conceduntur corpori. In anima autem non apparet quantum ad actum primum stante gratia, lumine gloriae, et aliis donis virtutum, ulla imperfectio, quin perfecte possit uniri fini, quae quoad entitatem suam substantialem est sufficienter perfecta, dum unitur corpori, quantum ad actum primum: quantum ad actum vero primum et secundum, ut ordinatur ad supernaturalem statum per gratiam habitus, et actus sufficienter completur: ergo a posteriori sumendo argumentum ab appetitu animae in ordine ad perfectionem, non invenitur fundamentum unde perfici possit, aut debeat per tales qualitates diversas. Minus autem suppetit a priori ratio, unde probentur, aut iis datis magis perfecte Deum illabi iis mediis, quam per reliqua enumerata illabitur.
Hoc etiam probatur, seu confirmatur secundo : Illapsus iste debet concipi secundum appetitum et capacitatem creaturae, ut est participatio Dei, quam ipse perficere novo illapsu diceretur: sed praeter communem rationem creaturae, et illapsus consequentis, anima non postulat ex natura sua alium illapsum, qua participatio Dei est in ratione talis creaturae, nisi qua est imago Dei: hoc autem ipsi competit secundum potentias, et ut ordinatur ad actum secundum, quia hac ratione dicitur deformata imago per peccatum, et reformari per gratiam et dona, et consummari per gloriam, ut competit mediis operationibus potentiarum; ergo alio modo non est perfectibilis nisi in ordine ad haec, et inquantum est imago Dei, per ullum illapsum, qui facit ad indigentiam et consummatam perfectionem atque participationem Dei.
Confirmatur tertio, servata proportione, naturalis beatitudo animae, et supernaturalis debet respective ad idem sumi; sed beatitudo naturalis non consistit in illapsu Dei naturali, neque in aliquo, quod spectat ad actum primum essentiae, ut distinguitur re aut ratione a potentiis: ergo neque etiam beatitudo ejus supernaturalis potest constitui in aliquo illapsu Dei effectivo, quod spectat ad essentiam primario et per se praeter illapsum per gratiam, si ponatur in essentia animae. Patet consequentia, quia uniformis est ordo animae ad finem tam naturalem quam supernaturalem servata proportione, et ad beatitudinem tam formalem quam etiam objectivam, quae est ex fine. Deinde, quia Deus ut illabitur animae per modum causae effectivae non habet rationem finis, quia tantum respicit actum secundum, quia finis ut est appetibilis movet, et ut possesus causat satietatem et quietem a motu: hoc autem ipsi competit ill mediante cognitione, et amore tantum movet: ergo sic tantum beatificat.
Secundo principaliter argumentatur Doctor : Ille illapsus est prior natura quacumque operatione, cum sit secundum aliquem actum primum: ergo sine contradictione posset esse sine operatione, et consequenter non operans, sed dormiens posset esse beatus principaliter, quod pro inconvenienti habet Philosophus 12. Met. text. 51. Dices requiri amorem et visionem Dei in se, ut dispositionem praeviam. Contra, quod immediate convenit essentiae, ut prior est omni potentia, et ut sic comparatur ad causam primam nequit dependere ab aliquo posteriori, ut dispositione antecedente: ergo beatitudo principalis conveniens primo essentiae, nequit dependere a potentiis, aut actibus earum, ut dispositione antecedente. Probatur antecedens, quia essentia, ut prior est, ratione sui est capax illius formae, et ut dicit Henricus, qua dignitate excedit potentias, forma ipsa in se producta non convenit mediantibus potentiis, ut conceditur, tanquam receptivis: neque dependet etiam ab iisdem tanquam alterantibus essentiam prawvie, quia essentia a potentiis nihil alteratur, neque potest alterari cum solum agant actione immanente, et ad propriam perfectionem respective etiam ad Deum non requiritur ordo formarum, quasi prius necessario ageret ad productionem beatitudinis in potentiis quam in essentia, quia ex natura ipsarum formarum non est talis subordinatio; cujuscumque enim capax est essentia, qua essentia est, illud nata est recipere immediate a Deo, ut comparatur per illapsum ad essentiam, quamvis in potentiis nihil omnino producat: ergo potest Deus etiam illabi essentiae, qua prior est potentiis, earumque actibus, hoc est inconveniens, quia sequeretur animam manentem in paena et miseria quantum ad actum potentiarum, posse beatificari beatitudine principali. Si dicas beatitudinem essentiae potentiis illabi: contra, vel seipsa formaliter, id est, per modum formae, et sic esset in potentiis, quod repugnat suppositioni quaestionis, et praeterea quia non est operatio ante habitum: si vero effective illabitur, Deus potest prohibere.
Tertio,impugnat et bene : Creaturae beatitudo secundum proportionem in eo consistit, in quo consistit beatitudo Dei in seipso: sed haec consistit non in identitate objecti beatifici ad seipsum, sed in operatione: ergo similiter neque in illapsu essentiae divinae, sed in operatione consistit beatitudo creaturae. Major probatur, quia similes ei erimus, quod intelligitur de similitudine proportionis, et per beatitudinem: ergo beatitudo nostra erit participatio divinae beatitudinis, et quaedam ejus similitudo. Sed si in illapsu seu unione essentiae divinae ad essentiam animae consisteret beatitudo nostra, nihil ei in Deo magis corresponderet, quam identitas et unitas essentiae ad seipsam. seu ad Deum. Minor probatur, quia nisi beatitudo consisteret in operatione, tolleretur modus probandi in Deo intellectum et volunlatem, quia hae facultates primario ponuntur in ordine ad objectum beatificum ad intra, et tanquam attributa, ad quae sequitur operatio beaiifica, neque alia beatitudo est in Deo, quia nequit esse illapsus ejusdem in seipsum, neque in existentia; ergo neque beatitudo nostra consistit in existentia Dei per intraneilatem in essentia animae. Hujus sententiae impugnatio latius apparebit in resolutione primae quaestionis in ordine, in qua sustinebitur beatitudinem consistere in operatione.