Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. (( vers. 1.)) Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Quare addidit, in atriis? Atria ampliora spatia domus intelliguntur. Qui stat in atriis, 1737 non angustatur, non premitur; quodam modo dilatatur. In latitudine mane, et potes diligere inimicum tuum; quia non ea diligis, ubi ab inimico angustias patiaris. Quomodo intelligeris stare in atriis? Sta in charitate, et stas in atriis. In charitate latitudo est, in odio angustia. Audi Apostolum: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum (Rom. II, 8, 9) . De latitudine autem charitatis quid dicit? Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id. V, 5) . Ubi audis diffusionem, intellige latitudinem; ubi audis latitudinem, intellige atria Domini; et habebis veram benedictionem Domini, quando non maledicis inimicis. Alloquitur enim Spiritus eos qui patiuntur tribulationem, ut glorientur in tribulationibus; et dicit eis, Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini. Quid est, Ecce nunc? In hoc tempore. Nam post transactas tribulationes, manifestum est quia benedictioni Domini vacabimus, ut dictum est: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saecuculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) . Qui tunc benedicturi sunt sine defectu, hic incipiunt benedicere Dominum; hic in tribulationibus, in tentationibus, in molestiis, inter adversitates saeculi, inter insidias inimici, inter fraudes et impetus diaboli. Hoc est, Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini. Quid est, qui statis? Qui perseveratis. Quia dictum est de quodam, qui archangelus fuit, Et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44) : et dictum est de amico sponsi, Amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Id. III, 29) .