Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 1.)) Valde dulce nobis esse debet, et dulce nobis esse gaudendum est, quo nos psalmus iste cohortatur. Dicit enim: Laudate nomen Domini. Causamque ipsam quare justum sit ut laudemus nomen Domini, continuo subjecit: Laudate, servi, Dominum. Quid justius? quid dignius? quid gratius? Etenim si non laudaverint servi Dominum; superbi, ingrati, irreligiosi erunt. Et quid faciunt non laudando Dominum, nisi ut severum sentiant Dominum? Neque enim servus ingratus, si Dominum suum laudare noluerit, ideo efficit ut servus non sit. Laudes, non laudes, servus es: sed si laudes, propitiabis; si non laudes, offendes. Bona ergo exhortatio et utilis; unde magis satagere debemus quemadmodum laudandus sit Deus, quam dubitare laudandum. Laudate ergo nomen Domini. Hortatur nos Psalmus, hortatur nos Propheta, hortatur nos Spiritus Dei, hortatur postremo nos ipse Dominus, ut laudemus Dominum. Non enim laudibus nostris ille crescit, sed nos. Deus nec melior fit, si laudaveris; nec deterior, si vituperaveris: sed tu laudando bonum, melior eris; vituperando, deterior: bonus autem ille manet, ut est. Si enim servos suos ipsos bene de se meritos, praedicatores verbi sui, rectores Ecclesiae suae, veneratores nominis sui, obtemperatores mandati sui id docet, ut in conscientia sua habeant dulcedinem bonae vitae suae, ne corrumpantur laudibus, ne frangantur vituperationibus hominum; 1739 quanto magis ipse incommutabilis super omnia qui haec docet, non utique major fit si laudaveris, nec minor si vituperaveris? Sed quoniam nobis expedit laudare Dominum, misericorditer jubet ut laudemus eum, non arroganter. Audiamus ergo quod dicit: Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum. Non enim aliquid incongruum facitis, laudando servi Dominum: etsi semper tantummodo servi essetis, deberetis laudare Dominum; quanto magis debetis laudare Dominum servi, ut esse mereamini et filii?