Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. (( vers. 2.)) Sed quoniam scriptum est in alio psalmo, Rectos decet laudatio (Psal. XXXII, 1) ; et item alibi scriptum est, Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9) ; itemque alibi dicitur, Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est in qua ostendam illi salutare Dei; et consequenter, Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 23, 16, 17) : ne forte quisquam, quoniam dictum est, Laudate, servi, Dominum, etiamsi in domo ista magna fuerit malus servus, putet sibi prodesse laudem Domini, continuo quales sint qui laudare debeant Dominum, subjicit et docet: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Qui statis, non qui ruitis . Illi autem stare dicuntur, qui in mandatis ejus perseverant, qui in fide non ficta, et spe firma, et charitate sincera serviunt Deo, et honorant Ecclesiam ejus, et non dant offensionem male vivendo , eis qui venire volunt, et in via lapides offensionis inveniunt . Ergo, Qui statis in domo Domini, laudate nomen Domini. Grati estote; foris eratis, et intus statis . Quia ergo statis, parumne est vobis, ubi laudandus est qui vos erexit jacentes, et fecit in domo sua stare, et ipsum agnoscere, ipsumque laudare? parvumne hoc beneficium est, quod stamus in domo Domini? Hic interim, in hac peregrinatione, in hac domo, quod etiam peregrinationis tabernaculum dicitur, quia hic stamus, numquid parum grati esse debemus? Nonne cogitandum est quia hic stamus? nonne cogitandum est quid facti fuerimus? nonne cogitandum est ubi jacebamus, et quo collecti sumus? nonne cogitandum est quia omnes impii Dominum non quaerebant, et ipse illos non quaerentes quaesivit, ipse inventos excitavit, ipse excitatos vocavit, ipse vocatos introduxit, et in domo sua stare fecit? Haec quisquis cogitat et ingratus non est, omnino despicit se prae amore Domini sui, a quo sibi tanta praestita sunt: et quoniam non habet quid pro tantis beneficiis Deo retribuat, quid ei restat nisi gratias agere, non rependere? Ad ipsam gratiarum actionem pertinet, et calicem Domini accipere, et nomen ejus invocare. Nam quid retribuat Domino servus, pro omnibus quae retribuit illi (Psal. CXV, 12, 13) ? Ergo, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, laudate Dominum.
1740 3. (( vers. 3.)) Quid dicturus sum quare laudetis! Quoniam bonus Dominus. Breviter uno verbo explicata est laus Domini Dei nostri: Bonus Dominus. Sed benus, non ut sunt bona quae fecit. Nam fecit Deus omnia bona valde (Gen. I, 31) : non tantum bona, sed et valde Coelum et terram et omnia quae in eis sunt bona fecit, et valde bona fecit. Si haec omnia bona fecit, qualis est ille qui fecit? Et tamen cum bona fecerit, multoque sit melior qui fecit, quam ista quae fecit; non invenis melius quod de illo dicas, nisi quia bonus est Dominus: si tamen intelligas proprie bonum, a quo sunt caetera bona. Omnia enim bona ipse fecit: ipse est bonus quem nemo fecit. Ille bono suo bonus est, non aliunde participato bono: ille seipso bono bonus est, non adhaerendo alteri bono. Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28) , qui non eguit a quo fieret bonus; sed eguerunt illo caetera ut fierent bona. Vultis audire quam singulariter ille sit bonus? Dominus interrogatus dixit, Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX, 17) . Hanc singularitatem bonitatis ejus, et praeterire breviter nolo, et commendare congrue non sufficio. Metuo ne si hinc cito transiero, ego ingratus inveniar: item metuo ne hoc cum explicandum suscepero, sub tanta laudis dominicae sarcina defatiger. Sic tamen, fratres, accipite me et laudantem et non sufficientem, ut etiamsi non impletur illius laudis explicatio, acceptetur laudatoris devotio. Approbet me ipse voluisse, ignoscat non implevisse.