Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
5. Quamdiu dicamus ejus bonitatem? Quis corde concipiat aut complectatur quam bonus sit Dominus? Sed ad nos redeamus, et in nobis illum agnoscamus, et in operibus artificem laudemus; quia ipsum contemplari idonei non sumus: et si contemplari idonei aliquando erimus, cum fuerit mundatum cor nostrum fide, ut postremo gaudeat veritate; nunc quoniam ipse a nobis videri non potest, opera ejus videamus, ne sine ejus laude remaneamus. Ergo dixi, Laudate Dominum, quoniam bonus est; psallite nomini ejus, quoniam suavis est. Forte esset bonus et suavis non esset, si tibi non daret posse gustare. Talem autem se praebuit hominibus, ut etiam panem de coelo miserit (Joan. VI, 32-51) , et Filium suum aequalem, qui hoc est quod ipse, dederit hominem faciendum, et pro hominibus occidendum; ut per hoc quod tu es, gustes quod non es. Multum enim ad te erat gustare suavitatem Dei; quia remota erat illa et nimis alta, tu autem nimis abjectus et in imo jacens. In magna ista separatione missus es Mediator. Non poteras ad Deum homo; Deus factus est homo: ut quoniam homo potes 1742 ad hominem, qui non posses ad Deum, per hominem venires ad Deum; et factus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) . Sed si homo solum esset, hoc sequendo quod es, nunquam pervenires; si Deus solum esset, non comprehendendo quod non es, nunquam pervenires: Deus factus est homo, ut hominem sequendo, quod potes, ad Deum pervenias, quod non poteras. Ipse est Mediator, inde factus est suavis. Quid suavius pane Angelorum? Quomodo non est suavis Dominus, quando panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25) ? Non enim aliunde vivit homo, et aliunde vivit angelus. Ipsa est veritas, ipsa est sapientia, ipsa est virtus Dei : sed quomodo ea perfruuntur Angeli, tu non potes. Illi enim quomodo perfruuntur? Sicuti est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum per quod facta sunt omnia. Tu autem quomodo contingis? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14) . Ut enim panem Angelorum manducaret homo, Creator Angelorum factus est homo. Psallite ergo nomini ejus, quoniam suavis est. Si gustastis, psallite; si gustastis quam suavis est Dominus, psallite; si bene sapit quod gustastis, laudate. Quis tam ingratus est vel coquenti vel pascenti, ut cum fuerit pulmento aliquo delectatus, non reddat gratiam laudando quod gustat? Si de his non tacemus, de illo qui dedit omnia tacebimus? Psallite nomini ejus, quoniam suavis est.