Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
6. Et audite jam opera ejus. Tendebatis enim vos fortassis videre bonum omnium bonorum, bonum a quo sunt omnia bona, bonum sine quo nihil est bonum, et bonum quod sine caeteris bonum est; tendebatis vos ut videretis, et forte in extendenda acie mentis vestrae deficiebatis. Hoc enim ex me conjicio; sic patior. Sed etsi est aliquis, sicut fieri potest, et valde potest, acie mentis fortior me, et contuitum cordis sui diu figit in eo quod est; laudet ille ut potest, et quomodo nos non possumus, laudet. Gratias tamen illi, qui in hoc psalmo temperavit laudem suam, ut et firmorum esset et infirmorum. Nam et in illa missione servi sui Moysi cum diceret, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos: quia ipsum proprie esse menti humanae difficile eracapere, et mittebatur homo ad homines, quamvis non ab homine; continuo Deus temperavit laudem suam, et hoc de se dixit quod capi dulciter posset; non in eo voluit remanere quod laudabatur, quo non posset laudator attingere. Vade, inquit, dic filiis Israel, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos: hoc mihi nomen est in aeternum. Certe, Domine, nomen illud hahes; quia et tu dixisti, Ego sum: Qui est, misit me ad vos: unde modo nomen mutasti, ut diceres, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? Nonne tibi videtur ratio ejus respondere, et dicere: Quod dixi, Ego sum, qui sum; verum est, sed non capis: quod autem dixi, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Exod. III, 14, 15, 6) ; et verum est, et capis? Quod enim Ego sum qui sum, ad me pertinet, 1743 quod autem Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, ad te pertinet: et si deficis in eo quod mihi sum, cape quod tibi sum. Et ne forte qnisquam putaret illud quod dixit Deus, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos, hoc solum aeternum ei nomen esse; quod autem dixit, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, temporale nomen esse: non curavit Deus, cum dixisset, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos, dicere quod hoc ei nomen sit in aeternum; quia etsi hoc non diceret, intelligeretur. Est enim, et vere est, et eo ipso quod vere est, sine initio et sine termino est. Quod vero propter hominem est, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, ne ibi suboriretur humana sollicitudo, quia hoc temporale est, non sempiternum, securos nos fecit, quia de temporalibus ad aeternam vitam nos perducit. Hoc, inquit, mihi nomen est in aeternum, non quia aeternus Abraham, et aeternus Isaac et aeternus Jacob, sed quia Deus illos facit aeternos postea sine fine: habuerunt quippe initium, sed finem non habebunt.