In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Secunda sententia, beatitudinem consistere in unica operatione. Ita D. Thom. hic quaest. 1. art. 1. et 1. 2. quaest. 3. art. 4. et alt. ubi Cajet. Corn. et alii Sot. hic quaest. 1. art. 3. Can. 12. de Iocis cap. 24.
(c) Alia est opinio in extremo, quod tantum in unica operatione consistit, quia ex definitione Philosophi primo Ethic. felicitas est operatio optima secundum optimam virtutem, et in vita perfectas nunc autem impossibile est plures esse operationes ejusdem simpliciter optimas, quia nec ejusdem speciei, quia una talis perfecta sufficit in uno. Patet etiam quod operationes intellectus et voluntatis non essent ejusdem speciei; nec possent esse plures optimae alterius speciei, quia species se habent sicut numeri 8. Met. Et praecipue hoc verum est de specie proxima prima, quod ipsa est tantum unica, quia ipsa est prima in genere respectu aliarum, sicut primum simpliciter est primum extra genus. Similiter, non est possibile esse plures virtutes optimas ejusdem naturae, sive accipiatur ibi virtus pro potentia naturali, quia unica est suprema potentia unius naturae, sive accipiatur ibi virtus pro habitu acquisito vel supernaturali, semper enim sic et sic est unicum tantum optimum.