In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Alia est opinio, etc. Hanc tenet D. Thomas 1. 2. quaest. 3. art. 4. ubi ejus Commentatores communius Capreolus in 1. d. 1. q. 1. art. 3. Sotus hic q. i. a. 3. eamque tuetur Doctor tu fine hujus paragraphi, et quaestione sequenti. Aliqui reducunt quaestionem ad solam noini -nis controversiam, sed falluntur, quia agitur de eo, quod primo et essentialiter, et per se ultimate conjungit objecto beatifico, et non de aliis perfectionibus concomitantibiis et accidentalibus, quae ad beatitudinem essentialem ordinantur. Fundamentum hujus sententiae est, quia Philosophus 1. Ethic. videtur statuere felicitatem in operatione optima et unica potentiae unius ; quam rationem deducit Doctor in textu, quia species sunt sicut numeri, et sic repugnat plures species esse aequales. Deinde, repugnat plures virtutes esse aequales in perfectione, beatitudo autem constituenda est in operatione perfectissima ; ergo una, quia reliqua omnia una operatione assequuntur suum finem. Deinde, objectum beatificum sub una ratione beat, quae ratio per unam operationem attingi potest, per quam acquiritur.