Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
12. Ille igitur Deus qui omnipotens est, in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit; tu in domo tua non facis omnia quae vis: ille in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit; tu fac vel in agro tuo omnia quae vis. Multa vis, et non potes in domo tua facere omnia quae vis: contradicit forte uxor, contradicunt filii, aliquando et servulus contumacia contradicit, et non facis quod vis. Sed facio, inquis, quod volo; quia in non obediente ac contradicente vindico. Nec hoc facis, cum vis: aliquando vindicare vis, et non potes; aliquando minaris, et antequam facias quod minaris, moreris, Putamus, in teipso facis quod vis? frenas omnes cupiditates tuas? Forsitan frenas, numquid efficis ut ipsae cupiditates non surgant, quas frenas? Certe enim hoc vis, non titillari molestia cupiditatum tuarum; et tamen caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis, faciatis (Galat. V, 17) . Tu in teipso non facis quod vis; Deus autem noster in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit. Ipse tibi det gratiam, ut in teipso facias quod vis; nisi enim ipso adjuvante, nec in te facis quod vis. Etenim cum ille non faceret in 1747 se quod vellet, qui ait, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non ea quae vultis, faciatis; cum de se ipse gemeret, dicens, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis: quia non solum in domo sua, nec solum in agro suo, sed in carne sua vel in spiritu suo non implevit quae volebat, clamavit ad Deum, qui omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra; et dixit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? et ille bonus et ille suavis tanquam responderet ei, continuo subjecit, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 25) . Hanc ergo suavitatem amate, hanc suavitatem laudate. Intelligite Deum qui omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra; ipse et in vobis faciet quod vultis, ipso adjuvante voluntatem vestram implebitis. Sed dum non potestis, confitemini; cum poteritis, gratias agite: jacentes, clamate; erecti, superbire nolite. Ille ergo in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, in mari et in omnibus abyssis.