In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia Doctoris, si beatitudo sumatur intensive, et pro ultimata perfecta attin gentia objecti beati, quod consistit in unica operatione: si vero sumatur extensive, pro attingentia immediata cujuscumque potentiae ad idem objectum, esto attingentia unius potentiae sit intimior et ultimatior, consistit in operatione tam intellectus quam voluntatis. Simpliciter tamen concedendum est quod beatitudo naturae rationalis est in unica operatione. Ita D. Thom. Scot. Sotus, Canus citati, et communis.
(d) Ad quaestionem potest dici quodammodo mediando inter opiniones, quia, non loquendo de beatitudine, ut dicit aggregationem omnium bonorum pertinentium ad beatificabile, sed ut dicit illud quo immediate attingitur ultimate objectum beatificum, posset distingui de beatitudine naturae intellectualis, et de beatitudine potentiae; sic, quod licet natura non beatificetur, nisi secundum potentiam, tamen ut natura est aliqua potentia beatificabilis, cujus beatitudo non est simpliciter beatitudo naturae, quia non est in illo simpliciter perfecte bene ipsi naturae, sed in aliquo alio nobiliori isto, licet ex illo sit simpliciter bene huic potentiae. Secundum (e) hoc ergo potest dici, quod beatitudo naturae intellectualis consistit in operatione unica tan tum, quia tantum in unica est sibi simpliciter perfecte bene, ita quod nihil sibi desit, non tanquam hoc includat omnia pertinentia ad bene esse naturae, sed dicat complementum omnium in bene essendo. Et istud probatur, quia sicut objectum beatificum unicum re et ratione est, in quo tanquam in extrinseco perfectivo, est huic naturae perfecte bene, et non nisi inquantum attingitur ab ista natura simpliciter immediate per operationem, ita talis operatio simpliciter erit unica.
(f) Secundo modo dicendo omnem potentiam esse beatificabilem, quae potest immediate attingere objectum beatificum, distinguendum est de immediatione; aut enim excludit medium ejusdem ordinis, quod scilicet sit medium isti attingendi in suo ordine, sicut operatio est medium ipsi potentiae in attingendo objectum: aut excludit medium alterius ordinis, quod scilicet nihil sit illo immediatius, sive perfectius attingens, sive illud sit isti ratio attingendi, sive non. Exemplum hujus distinctionis, causa prior et posterior immediate attingunt idem passum, ita quod neutra causa agens in passum est medium, per quod alia attingat illud commune passum: tamen prior causa immediatius attingit, quia intimius et perfectius, quia tota attingentia posterioris est in virtute prioris.
Primo modo concedendum est quod immediate tam intellectus beatificabitur quam voluntas, quia immediatus terminus operationis utriusque potentiae est ipsum objectum, ita quod neutra est media respectu alterius in ratione objecti, nec in ratione attingendi objectum, ut attingitur per istum .actum: et ita beatitudo totalis extensiva possibilis in natura intellectuali, quia est beatitudo duarum potentiarum, quarum utraque est suo modo beatificabilis, ista, inquam, consistit in pluribus operationibus ; et isto modo si possent esse in natura intellectuali decem potentiae, quarum quaelibet per operationem suam attingeret immediate Deum, beatitudo totalis extensiva consisteret in decem operationibus.
(g) Nec obstat, si dicatur quod Deus sub unica ratione sola est objectum beatificum, et sub illa non potest attingi, nisi ab unica potentia, et per unicam operationem, et ita potentia attingens eum secundum aliam operationem, licet immediate, tamen non beatificabitur, nisi secundum quid, et secundum hoc esset dicendum, quod beatitudo simpliciter, et totalis secundum potentias ita consistit in unica operatione, sicut beatitudo simpliciter ipsius naturae.
(h) Secundo autem modo, loquendo de immediatione, planum est quod non consistit beatitudo nisi in unica operatione, quia non nisi unica potentia in natura perfectissime attingit objectum; sic ergo loquendo de beatitudine naturae, qua scilicet ipsi naturae simpliciter est optime, saltem ex parte objecti optimi, et ut optimi cui conjungitur, beatitudo non est nisi in unica operatione unius potentiae. Consimiliter etiam loquendo de beatitudine potentiae, prout includit immediationem utroque modo dictam: nullo ergo modo potest poni consistere in duabus operationibus, nisi ponendo quod ad operationem beatificam non sufficiat operatio unica sine alia, quod tamen est dubium.