In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Utrum beatitudo per se consistat, etc. Haec quaestio est satis controversa, et resolutio ejus dependet ex quaestione laterali sequenti. Fuse tractatur a modernis, et plerique eorum ponderatis rationibus hinc et inde,quae ab extremis opinantibus deducuntur, eo tandem resolutionem convertunt, ut utramque partem sentiant probabilem; nam et Scriptura nunc unam, nunc alteram partem fovet, sic etiam Patres, ratio autem demonstrativa nulla est, quia haeret in principiis immediatis, quae ex terminis non sunt nota, et ambiguam habent probationem, ideoque dum hinc affirmantur, et inde negantur a Doctoribus classicis, alia notior via non occurrit ad probationem. Eam breviter transigit Doctor in hac quaestione, quia fusior est in laterali, in qua radix difficultatis magis pendet; primo ergo praeponit rationes pro utraque parte. Secundo adducit opinionem, quae statuit beatitudinem essentialem in intellectu. Tertio eam impugnat, et solvit fundamentum ejus. Quarto inducit quaestionem lateralem, a cujus solutione dependet. Quinto principalis tandem respondet ad argumenta principalia hujus quaestionis, cujus major difficutas consistit in confusione ex variis modis dicendi ; nos sequemur ordinem litterae.