IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) In ista quaestione, etc. Supponit commune placitum omnium, qui docent beatudinem, consistere in aliqua operatione, ut non in actu primo, aut aliquo pertinente ad actum primum ; illud autem est, beatitudinem constituendam esse in aliqua operatione partis intellectualis ut distinguitur in homine a sensitiva, quae nequit attingere objectum beatificum quidquid falso existimant aliqui contrarium per potentiam absolutam posse contingere. In parte intellectiva sunt intel-
. lectus et voluntas. Controversia autem inter Doctores est, an in utriusque operatione simul consistat beatitudo ( de qua actum est in quaestione praecedenti, et eam sequuntur plures ex nostra Schola, tanquam propriam Doctoris, ex iis quae dicit de beatitudine extensiva ) : An vero consistat determinate in solo actu intellectus ? an solius voluntatis ?
(c) Una ponit quod in actu intellectus principaliter, etc. Haec sententia D. Thomae est 1. 2. q. 3. art. 4. et 8. in prima part. quaest. 26. art. 2. in 4. sent. d. 49. quaest. 1. art. 1. quaestiunc. 2. 3. contra Gentes cap. 26. et sequenti, et quodl. 8. art. 19. quam ubique constanter tenet; quem sequuntur ejus discipuli, Capreolus in 1. d. 1. art. 1. et in hac dist. quaest. 2. ubi Sotus quaest. 1. art. 3. reliqui Commentatores ejus in summa, Vasquez 1. 2. disp. 2. Eam ut probabilem defendit late Aegidius Lusitanus tom. 1. de beatitudine lib. 4. q. 8. et Suarez 1. 2. disp. 1.
et reliqui, qui tenent beatitudinem essentialem consistere in utroque actu, favent utrique parti. Probatur haec sententia, quia beatitudo vel est finis ultimus ad extra, qui attingitur per operationem et potentiam, vel est finis ultimus ad intra, et illa est sola operatio, quae conjungit cum fine ad extra. Sed actus voluntatis neutro modo est finis ultimus ergo nec beatitudo sic vel sic consistit in actu voluntatis, ut actus est ejus, licet in ipsa sit ut objectum, quia ratio boni est objectum voluntatis, et beatitudo, ut est finis ultimus maxime habet rationem boni.
Minor habet duas partes, quarum prima removet a voluntate finem ultimum ad extra, et probatur, quia voluntatis objectum est finis: ergo omne velle est quoddam ordinari ad finem, quia velle non est primum volitum, quia supponit aliud prius volitum directe, antequam ipsum velle sic volitum reflexe, alias daretur processus in infinitum, et idem dicendum de actibus intellectus.
Altera pars minoris removet a voluntate finem ultimum ad intra, qui consistit in ipsa operatione attingente finem ad extra, et probatur, quia operatio per se conjungens fini exteriori est, per quam primo fit assecutio finis exterioris. Sed actus voluntatis non est talis, quia actus desiderii in voluntate praesupponitur ad finis assecutionem, estque antequam sit assecutio, quia est finis absentis, et motus in finem non habitum ; alius actus voluntatis, per quem quietatur in fine, sequitur assecutionem finis, voluntas enim non quietatur modo in re aliter quam alias, nisi quia nunc aliter se habet ad rem quam alias. Quod ergo sic facit voluntatem se habere ad finem, ut quietetur in ipso per illud, est assecutio finis, ille autem est actus visionis, quia per illam fit quasi quidam contractus Dei ad intellectum ( cum cognilurn sit in cognoscente ) per quem se habet objectum ad voluntatem, ut possit nunc quietari in eo, quod ante non potuit. Patet exemplo, quia si sensibile est finis ad extra sensus, finis ad intra erit sensatio, qua posita quietatur appetitus. Item, si pecunia est finis ad extra, possessio pecuniae erit finis ad intra, in qua quietari potest voluntas, etc.
Summa hujus rationis est in eo quod acquisitio finis ad extra sit beatitudo, et finis ad intra, seu formalis, quod illa aquisitio sit per intellectum, et non per voluntatem, quae supponit acquisitum, quamvis operatio sequens voluntatis pertineat ad substantiam beatitudinis, non vero ad essentiam, quae completur in acquisitione finis. Haec est primaria ratio hujus sententiae, et principium. Aliud est principium, quod est de perfectione intellectus, et actus ejus, ut excedit voluntatem et actus ejus ; ergo in intellectu debet constitui perfectissima operatio, quae est beatitudo. Ad haec ad duo principia reducitur totus discursus aliorum.
Tertium fundamentum est auctoritas Scripturae et Patrum, qui videntur statuere beatitudinem in visione; ex oppositis horum procedit altera pars tribuens voluntati beatitudinem formalem, et sic haeret, ut supra dixi, tota difficultas quaestionis in his principiis, videlicet in cujus potentiae actu sit acquisitio formalis finis. Huic accedit quis actus est perfectissimus, quae difficultas intantum facit ad praesentem, inquantum admittitur consistere in perfectissimo actu acquisitionem finis, et beatitudinem formalem, quo negato, nihil spectat ad praesens, nisi probetur. Tandem quid declarat Scriptura et Patres de hac acquisitione, et in cujus potentiae actu consistat, haec omnia discutientur in sequentibus.