20. ((
vers. 10, 11.)) Percussit gentes mullas, et occidit reges fortes. Dic quos reges et quas gentes?
Seon regem Amorrhaeorum. Audite nomina gravida sacramentis.
Seon regem, inquit,
Amorrhaeorum occidit. Occidit plane; et nunc occidat a cordibus servorum suorum, et a tentationibus Ecclesiae suae, nec cesset manus ejus
in occidendis talibus regibus et talibus populis: interpretatur enim Seon, Tentatio oculorum
1750 Omnes prope Mss. hic et infra constanter,
tentatio colorum. Porro, idem nomen postea in Psal. 133, n. 9, interpretari dicit,
germen inutile vel tentationem calentem
; Amorrhaei interpretantur, Amaricantes. Jam hic videte si intelligere possumus quomodo amaricantes
1751A regem habeant tentationem oculorum. Tentatio oculorum non est nisi mendacium: colorem habet, veritatem non habet. Jam quid
mirum est si amaricantes talem habeant regem, mendacem regem? Nisi enim mendacium et simulatio praecedat, non sunt amaricantes
in Ecclesia; inde enim amaricant, quia fingunt. Praecedit tentatio oculorum, amaricatio sequitur: et in ipso diabolo praecessit;
nam tentatio oculorum est quod
transfigurat se velut angelum lucis
1751B Sic Mss. At Edd.:
Nam si tentatio oculorum non est, quomodo transfigurat se velut in angelum lucis?
(II Cor. XI, 14) . Occidat manus Domini et illum et illos; illum, ne inducat; illos, ut corrigantur. Etenim in unoquoque
homine occiditur ille rex, quando damnat simulationem, et diligit veritatem. Manus Dei non quiescit id agere. Nam quemadmodum
egit ad litteram tunc, sic agit nunc spiritualiter, ut impleat quod tunc prophetice praenuntiavit. Occidit etiam alium regem
et alium populum ejus:
Et Og regem Basan. Et hic quam malus! Og interpretatur, Conclusio: Basan interpretatur, Confusio. Malus est rex ille qui intercludit viam ad
Deum. Hoc enim agit diabolus; semper opponendo figmenta sua, opponendo idola sua, opponendo se necessarium per arreptitios
1751C Aliquot Mss.,
idola sua faciendo, opponendo se, etc. Alii,
opponendo idola sua, sine cessatione per arreptitios, etc. Et quidam:
opponendo idola sua, faciendo sine cessatione per arreptitios, etc.
, sortilegos, augures, aruspices, magos, sacra daemoniorum, concludit viam. Quomodo per Christum id agitur, ut pateat via,
quae fuerat interclusa; nam per eum redemptus quidam dicit,
Et in Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII, 30) : sic diabolus nihil aliud agit, nisi ut intercludat viam, ne credatur in Deum. Si enim creditur in Deum,
patet via; et ipse Christus est via (Joan. XIV, 6) : si autem non creditur in Deum, interclusa est via. Si autem interclusa
fuerit, quia non creditur; quid restat, nisi ut cum venerit qui non credebatur, confundantur qui non crediderunt? Quare? Quia
conclusio praecedit, et sequitur confusio: conclusio praecedit ut rex, sequitur confusio tanquam plebs. Quos modo concludit,
ut non credant in Christum, quando apparuerit Christus, omnes confundentur, et traducent eos ex adverso iniquitates eorum.
Tunc dicent impii confusi:
Quid nobis profuit superbia (Sap. V, 8) ? Magna mysteria, fratres mei. Dissipatio rex afflictionis
1751D Sic Mss. Edd. vero,
ex afflictione.
; dissipantur ut affligantur. Magna mysteria. Tentatio oculorum, id est fallacia, rex amaricantium; fallunt enim ut amaricent.
Conclusio rex confusionis; concluduntur enim ne transeant ad fidem, et cum venerit in quem credimus, confundentur.
Et omnia regna Chanaan occidit Deus. Chanaan interpretatur, Paratus humilitati. Humilitas quasi bonum aliquod significat, sed si sit utilis humilitas:
nam mala humiliatio poenalis est. Si enim humiliatio ad poenam non pertineret, non diceretur,
Qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11; et XVIII, 14) : non enim beneficium illi praestatur, quando punitur ut humilietur. Chanaan ergo modo superbus
est. Omnis impius, omnis infidelis exaltat cor suum; non vult credere in
1752 Deum. Sed haec exaltatio parata est humilitati in diem judicii; tunc humiliabitur, quando non vult: sunt enim vasa irae,
quae perfecta sunt ad perditionem (Rom. IX, 22) . Modo extollant se, garriant, extendant se super fideles, irrideant fideles,
blasphement Christianos; dicant, Anicularia sunt ista quae dicunt de die judicii. Ista elatio eorum parata est humilitati.
Quando venerit judex, qui modo annuntiatus irridetur; tunc ille qui modo superbit, non utiliter, sed poenaliter humiliabitur.
Modo autem non humiliatur, sed paratur humilitati, id est, paratur damnationi, paratur victimae.