Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
22. (( vers. 14.)) Quoniam judicavit Dominus plebem suam. Complevit certe omnia illa in populo Judaeorum. Numquid jam remanserunt opera ejus, postquam induxit plebem suam in terram repromissionis? Adhuc plane judicabit: Judicavit Dominus plebem suam, et in servis suis advocabitur. Jam judicavit ipsam plebem; excepto judicio futuro, judicata est plebs Judaeorum. Quid est, judicata? Separati inde sunt justi, et remanserunt injusti. Si autem mentior aut mentiri existimor, quia dixi, Jam judicata est; audi Dominum dicentem: In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39) . Excaecati sunt superbi, illuminati sunt humiles. Judicavit ergo plebem suam. Ipsum judicium dixit Isaias: Et nunc tu domus Jacob, venite, ambulemus in lumine Domini. Parum est hoc, sed quid sequitur? Dimisit enim plebem suam, domum Israel (Isai. II, 5, 6) . Ipsa est domus Jacob, quae est domus Israel; qui enim Jacob, ipse est Israel. Nostis sanctas Litteras, et puto quod vobis veniat in mentem quia ipse Jacob quando vidit angelum secum luctari, tunc accepit nomen ut appellaretur Israel (Gen. XXXII, 28) . Unus homo est sive Jacob, sive Israel; una persona est: domus Jacob, et domus Israel, una gens, una 1753 plebs; hanc invitat, et hanc dimittit. Et nunc jam certe occidisti Christum, o domus Jacob; jam occidisti Christum, jam caput ante crucem agitasti, jam pendentem irrisisti, jam dixisti: Si filius Dei est, descendat de cruce. Jam rogavit medicus pro phreneticis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Matth. XXVII, 39-43; et Luc. XXIII, 34, 35) . Certe jam fecisti ista omnia, et nunc crede in eum quem occidisti, bibe sanguinem quem fudisti. Et nunc tu domus Jacob, testimonio Isaiae exponere cupio quod hic dixit, Quoniam judicavit Dominus plebem suam, et in servis suis advocabitur. Judicasse enim intelligitur plebem suam, separando in ipsa plebe sua bonos a malis, fideles ab infidelibus, Apostolos a Judaeis mendacibus. Hoc significavit, ut dicere coeperam, per Prophetam dicens: Jam post illa mala omnia tua, o tu domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini. Quare vobis dico, Venite, ambulemus in luce Domini? Ne remanendo in Judaismo, non perveniatis ad Christum. Quare enim? Non semper ibi prophetatus est Christus? Sed nunc dimisit plebem suam, domum Israel. Veni domus Jacob, quia dimisit plebem suam domum Jacob; veni domus Israel, quia dimisit plebem suam domum Israel. Quae venit, et quae dimissa est, nisi quia hoc est judicium, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant? Judicavit ergo Dominus plebem suam. Separavit ergo, et non ibi inveniet quos in regnum suum restituat? Plane inveniet: Et in servis suis advocabitur. Non repulit, ait Apostolus, plebem suam, quam praescivit. Et unde probat? Nam et ego Israelita sum (Rom. XI, 1, 2) . Ergo Judicavit Dominus plebem suam, separando bonos a malis: hoc est, Et in servis suis advocabitur. A quibus? A Gentibus. Quantae enim gentes credendo venerunt! quanti fundi, quanta loca deserta modo veniunt! Veniunt inde nescio quanti, credere volunt, dicimus eis: Quid vultis? Respondent: Nosse gloriam Dei. Credite, fratres, mirari nos et gaudere ad talem vocem rusticanorum. Veniunt nescio unde, excitati a nescio quo: quid dicam, a nescio quo? Imo scio a quo; quia, Nemo venit, inquit, ad me, nisi quem Pater attraxerit. Veniunt subito de silva, de deserto, de remotissimis et arduis montibus ad Ecclesiam, et hanc vocem habent plerique et pene omnes eorum, ut videamus vere intus docentem Deum: impletur Scriptura prophetica qua dictum est, Erunt omnes docibiles Deo (Isai. LIV, 13; Joan. VI, 44, 45) . Quid desideratis, dicimus illis? Et illi: Videre gloriam Dei. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23) . Credunt, consecrantur, clericos sibi ordinari exigunt. Nonne impletur, Et in servis suis advocabitur?