Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
23. (( vers. 15-17.)) Denique post istam totam dispositionem et dispensationem, convertit se Spiritus Dei ad exprobranda et irridenda idola, quae jam irridentur a cultoribus suis: Idola Gentium argentum et aurum. Ista omnia Deo faciente, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, qui judicavit plebem 1754 suam, et in servis suis advocabitur; quid restat figmentum, nisi ridendum, non adorandum? Idola Gentium dicturus erat fortasse, ut contemneremus ista omnia; dicturus erat idola Gentium, lapides et ligna, gypsum et testam? Non haec dico; vilis materia est: illud quod valde amant, vel quod valde honorant dico, Idola Gentium argentum et aurum. Certe aurum est, certe argentum est; numquid quia lucet argentum, lucet aurum, ideo oculos habent et vident? Sic, quomodo argentum est, quomodo aurum est, utile forte avaro, non religioso; imo vero nec avaro utile, sed utile bene utenti, et per ejus erogationem coelestem thesaurum acquirenti: tamen nunc cum ista insensata sint, quid facitis homines de argento et auro deos? Quos deos facitis, nonne videtis quod non videant (Sap. XV, 15) ? Oculos habent, et non videbunt ; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; os habent, et non loquentur; manus habent, et non operabuntur; pedes habent, et non ambulabunt. Omnia ista artifex, faber argentarius, aurifex facere potuit, et oculos, et aures, et nares, et os, et manus, et pedes; sed nec lucem oculis, nec auditum auribus, nec vocem ori, nec sensum naribus, nec motum manibus, nec iter pedibus dare potuit.