In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Tertio ex comparatione actus ad actum, voluntatem esse nobiliorem intellectu. Primo, quia imperat intellectui. Secundo, actus ejus est posterior generatione. Tertio, est finis intellectionis.
(g) Tertium medium est ex comparatione actus ad actum. Primo sic : Causa aequivoca efficiens est nobilior effectu ; actus intellectus respectu finis est causa actus voluntatis, quia hoc posito ponitur ille, et amoto amovetur, et aequivocatio patet.
Contra ex eodem medio, voluntas imperat intellectui ; ergo actus voluntatis est causa efficiens aequivoca respectu intellectionis. Confirmatur per Anselmum de Concep. Virg. cap. 4. ubi dicit quod voluntas movet se contra judicium aliarum potentiarum, et quod omnes alias movet secundum imperium suum ; et Augustinus 19. de Civit. cap. 14. dicit, quod voluntas utitur omnibus aliis potentiis. Praeterea, 9. Metaph. Posterius generatione est prius perfectione; volitio est posterior generatione, nec hoc solum, sed habet rationem finis respectu intellectionis secundum Anselmum lib. 2. Cur Deus homo, cap. 1. et Augustinum 19. de Civit. cap. 14. Homini rationalis anima inest ut mente aliquid contempletur, et secundum hoc aliquid agat, et post ut aliquid utile cognoscat, et secundum eam cognitionem vitam moresque componat.
(h) Respondeo, nec actus intellectus est totalis causa actus voluntatis, sed partialis causa: si est aliqua, nec e converso voluntas est totalis causa intellectionis. Major autem illa vera est de totali causa effectiva aequivoca: et si de partiali, hoc erit de causa superioris ordinis, et hoc modo voluntas imperans intellectui est causa superior respectu actus ejus. Intellectus autem si est causa volitionis, est causa subserviens voluntati, tanquam habens actionem primam in ordine generationis ; et ideo istud medium concludit probabiliter pro voluntate, pro intellectu nihil.
Quod autem intellectio non sit totalis causa volitionis, patet, quia cum prima intellectio causetur a causa mere naturali, et intellectio sit non libera, ulterius simili necessitate causaret quidquid causaret, et sic quomodocumque circuli fierent in actibus intellectus et voluntatis, totus processus esset mere necessitate naturali: quod cum sit inconveniens, ut salvetur libertas in homine, oportet dicere posita intellectione, non habere causam totalem volitionis, sed principaliorem respectu ejus esse voluntatem quae sola libera est. Ad probationem, posito ponitur, etc. illud antecedens negatum est lib. 1. d. 1.q. 4.
(i) Aliter arguitur, illud est melius, quod sine alio esset eligibi-l lius; sed intellectio sola est eligibilior volitione sola, quia intellectio sola esset actus perfectus, et proprius naturae intellectuali; volitio sola non esset, nisi quaedam inclinatio, sicut gravis ad centrum. Contra, ex eodem, eligibilius est, quo habens est simpliciter bonus, illo quo habens non est simpliciter bonus ; sed 11. de Civit. cap. 28. Neque vir bonus merito dicitur, qui scit quod bonum est, Sed qui diligit, et ex hoc concludit ibi quod in hominibus, qui recte amant, ipse amor magis amatur, quod est conclusio hic intenta.