In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Quarto suadetur excellentia voluntatis prae intellectu, quia actus ejus est eligibilior, cum faciat simpliciter bonum, et quia oppositum volitionis, scilicet odium, est odibilius quam oppositum scientiae ; et ratio Thomistarum ducitur ad oppositum. Quinto, intellectio est quasi dispositio seu medium, vel praerequisitum ad volitionem. Et ratio adversariorum ostenditur falsa, et ducitur ad oppositum, quia intellectus dependet a voluntate imperante, ut a causa superiore, voluntas vero ab ipso ut a causa inferiore.
(k) Praeterea in bonis, quae non includunt se, illud est eligibilius, cujus oppositum est odibilius; sed praescindendo ista, quomodo non includunt se, oppositum intellectionis non potest esse ita odibile, sicut oppositum dilectionis. Hoc probatur primo de opposito contrarie, quia nulla ignorantia Dei, etiam infidelitatis, potest esse ita odibilis, sicut odium Dei, si posset voluntati inesse. Secundo, de opposito contradictorie, quia non diligere Deum est vituperabile et peccatum, quando scilicet potest haberi potentia propinqua, quia actu intelligens Deum, et nullo modo diligens, peccat. Similiter, actu cogitans peccatum, et sine omni displicentia, peccat ; non in; telligens autem, quando tamen est in potentia propinqua ad intelligendum, non est vituperabile, nec peccatum.
(1) Hoc medium probabiliter concludit pro voluntate. Ad rationem pro intellectu, respondeo, si dilectio sola esset, non esset tantum inclinatio naturalis, sicut gravia ad centrum, sed esset operatio propria naturae intellectualis ; quod enim nunc sit operatio, et talis operatio, non habet formaliter ab intellectione, sed concomitanter.
(m) Aliter arguitur : Perfectius est quod in perfectione minus dependet, quia dependere est imperfectionis ; actus intellectus non dependet a voluntate, sed e converso. Respondeo, posteriora generatione dependent a prioribus, et tamen sunt perfectiora, 9. Metaph. Similiter finis in esse dependet ab eo quod est ad finem, et non e converso ; forma etiam a materia, et non e converso; qualitas etiam corporalis a quantitate, in tantum secundum illos, quod contradictio est esse albedinem sine superficie, et tamen in omnibus istis est opposita majorvera; et universaliter in istis generationibus, ubi est dependentia ad aliud prius ordine generationis. Verum est tamen, quod simpliciter perfectum est omnino independens, quia sicut est primum perfectione, ita generatione, 9. Metaph. Omnem potentiam praecedit actus tempore, quia etsi sit circulus in prioritate actus ad potentiam, et e converso, tamen status est ad eum, qui est semper movens primum ; sed ubi duae primitates non concurrunt, opposita major communis vera est.
Similiter posset dici, quod intellectus dependet a volitione, ut a causa partiali, sed superiori: e converso autem voluntas ab intellectione, ut a causa partiali, sed subserviente.